t confitear
misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua*, et
dicant: [Sidenote: Ps. 34, 10.]_Domine, quis similis tibi? Dirupisti
vincula mea, [Sidenote: Ps. 115, 17.]sacrificem tibi sacrificium laudis._
Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audiunt
haec: Benedictus Dominus in coelo et in terra; magnum et mirabile nomen
ejus. Inhaeserant praecordiis meis verba tua, et [Sidenote: Job 1,
10.]_undique circumvallabar abs te_. De vita tua aeterna certus eram:
quamvis eam [Sidenote: 1 Cor. 13, 12.]_in aenigmate et quasi per speculum
videram_; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa
esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior
in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et
[Sidenote: Ib. 5, 7.]_mundandum erat cor a fermento veteri_; et placebat
via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in
mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum
qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram
etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc
senuerat, et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae, multa
expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut
proferret volebam, conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic
affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua. {126}
2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi
autem displicebat quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde, non jam
inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae, ad
tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant
prae dulcedine tua et [Sidenote: Ps. 25, 8.]_decore domus tuae quam
dilexi_; sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat
Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes
homines [Sidenote: 1 Cor. 7.]_sic_ esse _ut ipse erat_. Sed ego infirmior
eligebam molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in caeteris
languidus, et tabescens curis marcidis, quod* et in aliis rebus quas
nolebam pati, congruere cogebar vitae conjugali, cui deditus obstringebar.
Audieram ex ore Veritatis, esse [Sidenote: Mat. 19, 12.]_spadones qui
seipsos absciderunt propter regnum coelorum_; sed, _Qui potest_, inquit,
_capere, capiat_. [Sidenote: Sap. 13, 1.]_Vani sunt certe omnes homines
quibus non inest De
|