FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88  
89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   >>   >|  
: sed illa erat causa maxima et pene sola, quod audiebam quietius ibi studere adolescentes, et ordinatiore disciplinae coercitione sedari, ne in ejus scholam quo magistro non utuntur, passim et proterve irruant; nec eos admitti omnino, nisi ille permiserit. Contra, apud Carthaginem foeda est et intemperans licentia scholasticorum. Irrumpunt impudenter, et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque discipulis ad proficiendum instituerit. Multa injuriosa faciunt mira hebetudine, et punienda legibus, nisi consuetudo patrona sit; hoc miseriores eos ostendens, quo jam, quasi liceat, faciunt quod per tuam aeternam legem nunquam licebit; et impune se facere arbitrantur, cum ipsa faciendi caecitate puniantur, et incomparabiliter patiantur pejora, quam faciunt. Ergo quos mores, cum studerem, meos esse nolui*; eos, cum docerem, cogebar perpeti alienos: et ideo placebat ire ubi talia non fieri, omnes qui noverant, indicabant. Verum autem [Sidenote: Ps. 141, 6.]_tu_, _spes mea et portio mea in terra viventium_, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae, et Carthagini stimulos quibus inde avellerer, admovebas, et Romae illecebras quibus attraherer, proponebas mihi per homines qui diligebant* vitam mortuam, hinc insana facientes, inde vana pollicentes; et ad corrigendos gressus meos utebaris occulte et illorum et mea perversitate. Nam et qui perturbabant otium meum, foeda rabie caeci erant; et qui invitabant ad aliud, terram sapiebant. Ego autem qui detestabar hic veram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam. 15. Sed quare hinc abirem, et illuc irem, tu sciebas, Deus; nec indicabas mihi nec matri, quae me profectum atrociter planxit, et usque ad mare secuta est. Sed fefelli eam violenter me tenentem, ut aut revocaret, aut mecum pergeret; et finxi me amicum nolle deserere, donec vento facto navigaret. Et mentitus sum matri, et illi matri, et evasi: quia et hoc tu dimisisti mihi misericorditer, servans me ab aquis maris, plenum exsecrandis sordibus, usque ad aquam gratitae tuae, qua me abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me quotidie tibi rigabat terram sub vultu suo. Et tamen recusanti sine me redire, vix persuasi ut in loco, qui proximus nostrae navi erat Memoria[108] beati Cypriani, maneret {72} ea nocte. Sed ea nocte clanculo ego profectus sum: illa autem non mansit* orando et flendo. Et quid a te petebat, Deus meus, tantis lacrymis, nisi ut navigare me non sineres? Sed tu alte consulen
PREV.   NEXT  
|<   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88  
89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   >>   >|  



Top keywords:

faciunt

 

quibus

 
terram
 

revocaret

 

amicum

 

tenentem

 

indicabas

 

atrociter

 

violenter

 
fefelli

secuta

 
profectum
 
planxit
 
pergeret
 
falsam
 

invitabant

 

perturbabant

 

utebaris

 

gressus

 

occulte


illorum

 

perversitate

 

sapiebant

 

appetebam

 

abirem

 

felicitatem

 

deserere

 

detestabar

 
miseriam
 

sciebas


dimisisti

 

Memoria

 

Cypriani

 

maneret

 
clanculo
 
nostrae
 

redire

 
persuasi
 
proximus
 

profectus


lacrymis
 
tantis
 

navigare

 

sineres

 

consulen

 

petebat

 

orando

 

mansit

 

flendo

 

recusanti