FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  
ante operam, quo me jam conjugatum Baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari, et vota sua ac promissa tua in mea fide compleri animadvertebat. Cum sane et rogatu meo et desiderio suo, forti clamore cordis abs te deprecaretur quotidie, {100} ut ei per visum ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo; nunquam voluisti. Et videbat quaedam vana et phantastica, quo cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus; et narrabat mihi, non cum fiducia qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. Dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem verbis explicare non poterat, quid interesset inter revelantem te, et animam suam somniantem. Instabatur tamen, et puella petebatur, cujus aetas ferme biennio minus quam nubilis erat; et quia ea placebat, exspectabatur. [Sidenote: XIV. De vita communi agenda dum amicis deliberat.] 24. Et multi amici agitaveramus animo, et colloquentes ac detestantes turbulentas humanae vitae molestias, pene jam firmaveramus remoti a turbis otiose vivere: id otium sic moliti, ut si quid habere possemus, conferremus in medium, unamque rem familiarem conflaremus ex omnibus; ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud hujus et aliud illius; sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium: cum videremur nobis esse posse decem ferme homines in eadem societate, essentque inter nos praedivites, Romanianus[149] maxime communiceps noster, quem tunc graves aestus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte aetate mihi familiarissimus; qui maxime instabat huic rei, et magnam in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res ejus multum caeteris anteibat: et placuerat nobis ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria curarent, caeteris quietis. Sed posteaquam coepit {101} cogitari utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum quod bene formabamus*, dissiluit in manibus, atque confractum et abjectum est. Inde ad suspiria et gemitus*, et gressus ad sequendas [Sidenote: Mat. 7, 13.]_latas_ et tritas _vias_ saeculi, quoniam multae cogitationes erant in corde nostro; [Sidenote: Ps. 32, 11.]_consilium autem tuum manet in aeternum_. Ex quo consilio deridebas nostra, et tua praeparabas, nobis [Sidenote: Ps. 144, 15. 16.]_daturus escam in opportunitate_, et _aperturus manum atque impleturus_ animas nostras _benedictione_. [Sidenote: XV. In locum discedentis concubinae a
PREV.   NEXT  
|<   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110  
111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

maxime

 
caeteris
 

habere

 

videremur

 

anteibat

 

placuerat

 

multum

 

tanquam

 
singulorum

posteaquam

 
coepit
 
quietis
 
curarent
 
magistratus
 

omnium

 

necessaria

 

habebat

 

essentque

 

praedivites


societate

 

cogitari

 

suorum

 

negotiorum

 

aestus

 

noster

 

communiceps

 

Romanianus

 
graves
 

homines


comitatum

 

magnam

 

suadendo

 

instabat

 
attraxerant
 
ineunte
 

aetate

 
familiarissimus
 
auctoritatem
 

aeternum


consilio
 
deridebas
 

praeparabas

 

nostra

 

nostro

 

consilium

 

benedictione

 

nostras

 

concubinae

 

discedentis