FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  
et maneat locus omni corpore vacuatus, et terreno et humido et aereo et coelesti, sed tamen sit locus inanis tanquam spatiosum nihil. 2. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse conspicuus[152], quidquid non per aliquanta spatia tenderetur, vel diffunderetur, vel conglobaretur, vel tumeret, vel tale aliquid caperet, aut capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. Per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales imagines ibat cor meum: nec videbam hanc eamdem intentionem, qua illas ipsas imagines formabam, non esse tale aliquid; quae tamen ipsas non formaret, nisi esset aliquid magnum. Ita etiam te, vita vitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi molem, et extra eam quaquaversum per immensam sine termino; ut haberet te terra, haberet coelum, haberent omnia, et illa finirentur in te, tu autem nusquam. Sicut autem luci solis non obsisteret corpus, aeris hujus qui supra terram est, quominus per eum trajiceretur penetrans eum, non dirumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum: sic tibi putabam non solum coeli et aeris et maris, sed etiam terrae corpus pervium, et ex omnibus maximis minimisque partibus penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus administrantem omnia quae creasti. Ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum erat. Illo enim modo major pars terrae majorem tui partem haberet, et minorem minor: atque ita te plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius, grandioremque occuparet locum; atque ita frustatim partibus mundi, magnis magnas, brevibus breves partes tuas praesentes faceres. Non es autem ita. Sed nondum iluminaveras tenebras meas. [Sidenote: II. Momentum quo Nebridius confutaret Manichaeos.] 3. Sat erat enim mihi, Domine, adversus illos deceptos deceptores, et loquaces mutos*, quoniam non ex eis sonabat verbum tuum: sat erat ergo illud quod jamdiu ab usque Carthagine a Nebridio proponi solebat, et omnes qui {105} audieramus concussi[153] sumus. Quid erat tibi factura nescio quae gens tenebrarum, quam ex adversa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses*? Si enim responderetur, aliquid fuisse nocituram, violabilis tu et corruptibilis fores. Si autem nihil ea nocere potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi; et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et membrum tuum, vel proles de ipsa substantia tua, misceretur
PREV.   NEXT  
|<   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113  
114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   >>   >|  



Top keywords:

aliquid

 

corpus

 
haberet
 

solent

 

terrae

 

imagines

 

caperet

 

pugnandi

 

partibus

 
spatia

iluminaveras

 
tenebras
 
nondum
 
partem
 
majorem
 

confutaret

 

Manichaeos

 

misceretur

 

Nebridius

 

Momentum


Sidenote

 

substantia

 

minorem

 

occuparet

 

frustatim

 

grandioremque

 

grandius

 

elephanti

 
amplius
 

essent


magnis

 

faceres

 

passeris

 

praesentes

 
magnas
 
brevibus
 

breves

 
partes
 
sonabat
 

opponere


noluisses
 
pugnare
 

adversa

 

factura

 

nescio

 

tenebrarum

 

proles

 

membrum

 

diceretur

 

potuisse