facta sunt, et
premebant, et nusquam erat laxamentum et {112} respiramentum. Ipsa
occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem
imagines corporum, ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is,
indigne et sordide? Et haec de vulnere meo creverant, quia [Sidenote: Ps.
88, 11]_humiliasti tanquam vulneratum_, _superbum_; et tumore meo separabar
abs te[158], et nimis inflata facies claudebat oculos meos.
[Sidenote: VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.]
12. Tu vero, Domine, in aeternum manes, et non in aeternum irasceris nobis:
quoniam miseratus es terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo
reformare deformia mea; et stimulis internis agitabas me, ut impatiens
essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. Et residebat tumor
meus ex occulta manu medicinae tuae, aciesque conturbata et contenebrata
mentis meae, acri collyrio salubrium dolorum meorum de die in diem
sanabatur.
[Sidenote: IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non
incarnati humilitatem invenit.]
13. Et primo volens ostendere mihi quam [Sidenote: 1 Pet. 5, 5. Jac. 2,
6.]_resistas superbis, humilibus autem des gratiam_, et quanta misericordia
tua demonstrata sit hominibus via humilitatis, quod Verbum tuum caro factum
est, et habitavit inter homines; procurasti mihi per quemdam hominem
immanissimo typho turgidum, quosdam Platonicorum[159] libros ex Graeca
lingua in Latinam versos: et ibi legi, non quidem his verbis, sed hoc idem
omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod [Sidenote: Joh. 1,
1-5.]_in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil: quod factum est in ipso, vita erat, et vita
erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non
comprehenderunt_. Et quia hominis anima quamvis _testimonium perhibeat de
lumine, non est_ tamen ipsa _lumen_[160]; sed tamen Verbum Deus _est lumen
{113} erum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum_. Et quia
[Sidenote: Ver. 9-12.]_in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est, et
mundus eum non cognovit_. Quia vero _in propria sua venit, et sui eum non
receperunt; quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei
fieri, credentibus in nomine ejus_; non ibi legi.
14. Item legi ibi quia Verbum Deus, [Sidenote: Ver. 13.]_non ex carne, non
ex sanguine, non ex voluntate viri, neque
|