FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124  
125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   >>   >|  
unt, mala putantur: et eadem ipsa conveniunt aliis[169], et bona sunt, et in semetipsis bona sunt. Et omnia haec quae sibimet invicem non conveniunt, conveniunt inferiori parti rerum, quam terram dicimus; habentem coelum suum nubilosum atque ventosum congruum sibi. Et absit jam ut dicerem, Non essent ista*! quia etsi sola ista cernerem, desiderarem quidem meliora, sed jam etiam de solis istis laudare te deberem; quoniam laudandum te ostendunt [Sidenote: Ps. 148, 1-12.]_de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri; bestiae et omnia pecora, reptilia et volatilia pennata; reges terrae et omnes populi, principes et omnes judices terrae; juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudant nomen tuum_. Cum vero etiam _de coelis te laudent, laudent te_, Deus noster, _in excelsis omnes Angeli tui, omnes Virtutes tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, coeli coelorum et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen tuum_: non jam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam; et meliora quidem superiora quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora, judicio saniore pendebam. [Sidenote: XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.] 20. Non est sanitas eis quibus displicet aliquid creaturae tuae; sicut mihi non erat, cum displicerent multa quae fecisti. Et quia non audebat anima mea ut ei displiceret Deus meus, nolebat esse tuum quidquid ei displicebat. Et inde ierat in opinionem duarum substantiarum, et non requiescebat, et aliena loquebatur. Et inde rediens fecerat sibi Deum per infinita spatia locorum omnium, et eum putaverat esse te; et eum collocaverat in corde suo, et facta erat rursus templum idoli sui abominandum tibi. Sed posteaquam fovisti caput nescientis, et clausisti [Sidenote: Ps. 118, 37.]_oculos meos ne viderent vanitatem_; cessavi de me paululum, et consopita est insania mea: et evigilavi in te, et vidi te infinitum aliter; et visus iste non a carne trahebatur. {118} [Sidenote: XV. Quomodo veritas es falsitas in creaturis.] 21. Et respexi alia, et vidi tibi debere quia sunt, et in te cuncta finita: sed aliter, non quasi in loco, sed quia tu es omnitenens manu veritate; et omnia vera sunt, inquantum sunt; nec quidquam est falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. Et vidi quia non solum locis sua quaeque suis conveniunt, sed etiam temporibus: et quia tu, qui so
PREV.   NEXT  
|<   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124  
125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

meliora

 

conveniunt

 
laudent
 

aliter

 

quidem

 

falsitas

 

terrae

 
displicet
 

superiora


rursus

 
templum
 

collocaverat

 
omnium
 

putaverat

 

clausisti

 

oculos

 
nescientis
 

locorum

 

posteaquam


fovisti

 
abominandum
 

nolebat

 

quidquid

 

displicebat

 

semetipsis

 
displiceret
 

audebat

 
invicem
 

sibimet


opinionem

 

fecerat

 

infinita

 

rediens

 
loquebatur
 
duarum
 
substantiarum
 

requiescebat

 

aliena

 

spatia


cessavi

 

veritate

 
inquantum
 

omnitenens

 

cuncta

 

finita

 
quidquam
 

temporibus

 

quaeque

 

putatur