FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  
lus aeternus es, non post innumerabilia spatia temporum coepisti operari; quia omnia spatia temporum, et quae praeterierunt et quae praeteribunt, nec abirent nec venirent, nisi te operante et manente[170]. [Sidenote: XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.] 22. Et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est panis, qui sano suavis est; et oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. Et justitia tua displicet iniquis; nedum vipera et vermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus: quibus et ipsi iniqui apti sunt, quanto dissimiliores sunt tibi; apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. Et quaesivi quid esset iniquitas, et non inveni substantiam: sed a summa substantia, te Deo, detortae in infima* voluntatis perversitatem, [Sidenote: Eccli. 10, 10.]_projicientis intima sua_[171], et tumescentis foras. [Sidenote: XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.] 23. Et mirabar quod jam te amabam, non pro te phantasma. Et non instabam* frui Deo meo, sed rapiebar ad te decore tuo, moxque diripiebar abs te pondere meo, et ruebam in ista cum gemitu: et pondus hoc, consuetudo carnalis. Sed mecum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse cui cohaererem, sed nondum me esse qui cohaererem: [Sidenote: Sap. 9, 15.]_quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem_. Eramque certissimus quod [Sidenote: Rom. 1, 20.]_invisibilia tua, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus et divinitas tua_. Quaerens enim unde approbarem pulchritudinem corporum, sive coelestium, sive terrestrium; et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus judicanti, et dicenti, Hoc ita esse debet, illud non ita: hoc ergo quaerens unde judicarem, cum ita judicarem, inveneram incommutabilem et veram veritatis aeternitatem, supra mentem meam commutabilem. Atque ita gradatim a corporibus ad {119} sentientem per corpus animam; atque inde ad ejus interiorem vim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, quousque possunt bestiae: atque inde rursus ad ratiocinantem potentiam ad quam refertur judicandum quod sumitur a sensibus corporis. Quae se quoque in me comperiens mutabilem, erexit se ad intelligentiam suam; et abduxit cogitationem a consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum[172], ut inveniret quo lumine aspergeretur[173], cum sine ulla dubitatione clamaret incomm
PREV.   NEXT  
|<   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125  
126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

judicarem

 

quanto

 

corporis

 

corpus

 

animam

 

cohaererem

 
quoque
 

temporum

 

spatia


praesto

 

integre

 

mutabilibus

 

judicanti

 

corporum

 

coelestium

 
terrestrium
 

aeternitatem

 

dicenti

 

quaerens


innumerabilia

 

inveneram

 

incommutabilem

 

pulchritudinem

 

veritatis

 

coepisti

 
invisibilia
 

constitutione

 

certissimus

 

Eramque


inhabitatio

 

terrena

 

sensum

 

cogitantem

 

divinitas

 

virtus

 

Quaerens

 

mentem

 
operari
 

sempiterna


intellecta
 
conspiciuntur
 

approbarem

 
commutabilem
 

consuetudine

 
cogitationem
 

subtrahens

 

contradicentibus

 

turbis

 

abduxit