FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  
ram, quantum poteram; nec omnino quidquam inde dubitabam. Etenim nunc movere membra corporis per voluntatem, nunc non movere; nunc aliquo affectu affici, nunc non affici; nunc proferre per signa sapientes sententias, nunc esse in silentio: propria sunt mutabilitatis animae et mentis. Quae si falsa de illo scripta essent, etiam omnia periclitarentur mendacio, neque in illis Litteris ulla fidei salus generi humano remaneret. Quia itaque vera scripta sunt, totum hominem[176] in Christo agnoscebam; non corpus tantum hominis, aut cura corpore sine mente animum*, sed ipsum hominem: non persona Veritatis, sed magna quadam naturae humanae excellentia, et perfectiore participatione sapientiae praeferri caeteris arbitrabar. Alypius autem Deum carne indutum ita putabat credi a Catholicis, ut praeter Deum et carnem, non esset in Christo anima; mentemque hominis non existimabat in eo praedicari. Et quoniam bene persuasum tenebat, ea quae de illo memoriae mandata sunt, sine {121} vitali et rationali creatura non fieri, ad ipsum Christianam fidem pigrius movebatur. Sed postea haereticorum Apollinaristarum[177] hunc errorem esse cognoscens, catholicae fidei collaetatus et contemperatus est. Ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo quod _Verbum caro factum est_, quomodo catholica veritas a Photini[178] falsitate dirimatur. Improbatio quippe haereticorum facit eminere quid Ecclesia tua sentiat, et quid habeat sana doctrina. [Sidenote: 1 Cor. 11, 19.]_Oportuit enim et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos._ [Sidenote: XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.] 26. Sed tunc lectis Platonicorum illis libris, posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream veritatem, _invisibilia tua, per ea quae facta sunt, intellecta conspexi_; et repulsus sensi quid per tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te, et infinitum esse, nec tamen per locos finitos infinitosve diffundi; et vere te esse qui semper idem ipse esses[179], ex nulla parte nulloque motu aliter aut aliter; caetera vero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt; certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. Garriebam plane quasi peritus, et nisi in Christo Salvatore nostro viam tuam quaererem, non peritus, sed periturus essem. Jam enim coeperam velle videri sapiens, plenus poena mea: et non flebam, insuper et [Sidenote: 1 Cor. 8, 1.]_inflator scientia_. {122} Ubi enim erat illa [
PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  



Top keywords:
Christo
 

Sidenote

 

certus

 
hominem
 
libris
 
haereticorum
 

peritus

 

scripta

 

aliter

 

hominis


movere
 
animae
 

affici

 

invisibilia

 

fierent

 

intellecta

 

veritatem

 

infirmos

 

habeat

 

sentiat


incorpoream
 

conspexi

 

quippe

 
Improbatio
 

eminere

 
quaerere
 
tenebras
 

Ecclesia

 

repulsus

 

admonitus


inflatior

 

evaserat

 
peritior
 
probati
 

Platonicis

 
haereses
 

Oportuit

 

lectis

 

doctrina

 

posteaquam


contemplari

 

Platonicorum

 
manifesti
 

quaererem

 
periturus
 
coeperam
 

nostro

 

Garriebam

 
Salvatore
 

videri