FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121  
122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   >>   >|  
ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est_[161]. Sed quia [Sidenote: Ver. 14.]_Verbum caro factum est, et habitavit in nobis_; non ibi legi. Indagavi quippe in illis litteris varie dictum, et multis modis, quod sit Filius _in forma Patris, non rapinam arbitratus esse aequalis Deo_, quia naturaliter idipsum est. Sed quia [Sidenote: Phil. 2, 6-11.]_semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris_; non habent illi libri. Quod enim ante omnia tempora, et supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia [Sidenote: Joh. 1, 16.]_de plenitudine ejus accipiunt_ animae ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint; est ibi. Quod autem [Sidenote: Rom. 5, 6.]_secundum tempus pro impiis mortuus est_; et [Sidenote: Rom. 8, 32.]_Filio tuo unico non pepercisti, sed pro omnibus nobis tradidisti eum_; non est ibi. [Sidenote: Mat. 11, 25. 28. 29.]_Abscondisti enim haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis_; ut _venirent ad eum laborantes et onerati, et reficeret_ eos: _quoniam mitis est et humilis corde_, et [Sidenote: Ps. 24, 9. 18.]_dirigit mites in judicio, et docet mansuetos vias suas, videns humilitatem nostram, et laborem nostrum, et {114} dimittens omnia peccata nostra_. Qui autem cothurno tanquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem, [Sidenote: Mat. 11, 29.]_Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris_: etsi [Sidenote: Rom. 1, 21. 22.]_cognoscunt Deum, non sicut Dominum glorificant aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et obscuratur insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt_. 15. Et ideo legebam ibi [Sidenote: Ver. 23.]_immutatam_ etiam _gloriam incorruptionis tuae in idola et varia simulacra, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum_; [Sidenote: Gen. 25, 33. 34.]videlicet Aegyptium cibum[162] quo Esau perdidit primogenita sua: quoniam caput quadrupedis pro te honoravit populus primogenitus, [Sidenote: Act. 7, 39.]_conversus
PREV.   NEXT  
|<   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121  
122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 
Patris
 

sapientes

 

Filius

 

tempora

 

mortem

 
factus
 
quoniam
 

humilis

 
similitudinem

audiunt

 

sublimioris

 

tanquam

 

doctrinae

 

requiem

 

cognoscunt

 

vestris

 

animabus

 
Discite
 

invenietis


dicentem

 

laborem

 

dirigit

 

judicio

 
onerati
 

reficeret

 
mansuetos
 

dimittens

 

peccata

 
nostra

nostrum

 

videns

 

humilitatem

 

nostram

 

cothurno

 

videlicet

 
Aegyptium
 

hominis

 

corruptibilis

 

volucrum


quadrupedum

 

serpentum

 

perdidit

 

primogenitus

 
conversus
 
populus
 

honoravit

 

primogenita

 
quadrupedis
 

imaginis