FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114  
115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   >>   >|  
adversis potestatibus et non a te creatis naturis, atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine in miseriam[154] verteretur, et indigeret auxilio quo erui purgarique posset: et hanc esse animam, cui tuus sermo, servienti liber, et contaminatae purus, et corruptae integer subveniret; sed et ipse corruptibilis, quia ex una eademque substantia. Itaque, si te, quidquid es, id est, substantiam tuam qua es, incorruptibilem dicerent; falsa esse illa omnia et exsecrabilia: si autem corruptibilem; idipsum jam falsum et prima voce abominandum. Sat erat ergo istud adversus eos omnimodo evomendos a pressura pectoris, quia non habebant qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et linguae, sentiendo de te ista et loquendo. [Sidenote: III. Liberum arbitrium causa peccati.] 4. Sed et ego adhuc, quamvis incontaminabilem et inconvertibilem, et nulla ex parte mutabilem dicerem, firmeque sentirem Dominum nostrum Deum verum, qui fecisti non solum animas nostras, sed etiam corpora[155], nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia; non tenebam explicatam* et enodatam causam mali: quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam videbam, ut non per illam constringerer Deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod quaerebam. Itaque securus eam quaerebam, et certus non esse verum quod illi dicerent, quos toto animo fugiebam; quia videbam, quaerendo unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam potius substantiam male pati[154], quam suam male facere. {106} 5. Et intendebam ut cernerem quod audiebam, liberum voluntatis arbitrium causam esse ut male faceremus, et rectum judicium tuum ut pateremur[156]; et eam liquidam* cernere non valebam. Itaque aciem mentis de profundo educere conatus, mergebar iterum; et saepe conatus, mergebar iterum atque iterum. Sublevabat enim me in lucem tuam quod tam sciebam me habere voluntatem, quam me vivere. Itaque cum aliquid vellem aut nollem, non alium quam me velle ac nolle certissimus eram; et ibi esse causam peccati mei jam jamque animadvertebam. Quod autem invitus facerem, pati me potius quam facere videbam; et id non culpam, sed poenam esse judicabam, qua me non injuste plecti, te justum cogitans, cito fatebar. Sed rursus dicebam: Quis fecit me? Nonne Deus meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? Unde igitur mihi male velle et bene nolle, ut esset cur juste poenas luerem? Quis in me hoc posuit, et inseruit mihi plantarium amaritudinis, cum
PREV.   NEXT  
|<   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114  
115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   >>   >|  



Top keywords:

Itaque

 

causam

 
videbam
 

iterum

 

tantum

 

substantiam

 

peccati

 

arbitrium

 

mergebar

 
conatus

mutabilem

 
dicerent
 
potius
 
corpora
 
nostras
 

quaerebam

 

facere

 

animas

 

pateremur

 

profundo


certus

 

securus

 

mentis

 

fugiebam

 

cernere

 

valebam

 

liquidam

 

faceremus

 
cernerem
 

opinarentur


malitia

 

intendebam

 

audiebam

 

repletos

 
quaerendo
 
rectum
 

voluntatis

 
liberum
 
judicium
 

nollem


dicebam
 
rursus
 

justum

 

plecti

 

cogitans

 

fatebar

 

posuit

 

inseruit

 

plantarium

 

amaritudinis