FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  
doctrinae normam fluitans*, sed tamen non eam relinquebat animus, imo in dies magis magisque imbibebat. [Sidenote: VI. Mathematicorum divinationes rejicit.] 8. Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes, et impia deliramenta rejeceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae, Deus meus. Tu enim, tu omnino; nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? tu {109} procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni, et Nebridio adolescenti mirabilis animae: illi vehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse illam* artem futura praevidendi; conjecturas autem hominum habere saepe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem; sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse dicebat, quod* quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conjicere ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania: tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui*, ita ut mutorum quoque animalium, si qua domi parerent, observarent momenta nascentium, atque ad ea coeli positionem notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a patre, quod cum eumdem Firminum* praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat; quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat: atque ita factum esse ut cum iste conjugis, ille autem ancillae dies et horas, minutioresque horarum articulos cautissim
PREV.   NEXT  
|<   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117  
118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   >>   >|  



Top keywords:

quidem

 

illius

 

procurasti

 
animae
 
amicum
 

consultorem

 

mathematicorum

 

divinationes

 
dicebat
 

audisse


nutanti
 

dicere

 

conjicere

 

persuasum

 

liberaliter

 

institutus

 

inania

 

narravit

 
ridicula
 

abnuerem


subjicerem

 

eloquio

 

excultus

 

occurrebat

 

videretur

 

intumuerat

 

charissimum

 

consuleret

 

quibusdam

 

saecularis


patrem

 

secundum

 
Nebridii
 

sententiam

 

flecti

 

tanquam

 

constellationes

 
appellant
 
coeperam
 

pariter


quaedam

 
grandescebat
 

latere

 

dominum

 
potuit
 
famula
 

Firminum

 

eumdem

 

praegnans

 

paterni