FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  
vere, sicut jam diu desideraremus, si id fecissem. Erat enim ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset; quia vel experientiam concubitus ceperat in ingressu adolescentiae suae, sed non haeserat; magisque doluerat et spreverat, et deinde jam continentissime vivebat. Ego autem resistebam illi, exemplis eorum qui conjugati coluissent sapientiam, et promeruissent Deum, et habuissent fideliter ac dilexissent {99} amicos. A quorum ego quidem granditate animi longe aberam: et deligatus* morbo carnis mortifera suavitate, trahebam catenam meam, solvi timens, et quasi concusso vulnere repellens verba bene suadentis, tanquam manum solventis. Insuper etiam per me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens, et innectebat atque spargebat per linguam meam dulces laqueos in via ejus, quibus illi honesti et expediti pedes implicarentur. 22. Cum enim me ille miraretur, quem non parvipenderet, ita haerere visco illius voluptatis, ut me affirmarem, quotiescumque inde inter nos quaereremus, caelibem vitam nullo modo posse degere; atque ita me defenderem, cum illum mirantem viderem, ut dicerem multum interesse inter illud quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod pene jam ne meminisset quidem, atque ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam vitam nequirem spernere: coeperat et ipse desiderare conjugium, nequaquam victus libidine talis voluptatis, sed curiositatis. Dicebat enim scire se cupere quidnam esset illud, sine quo vita mea quae illi sic placebat, non mihi vita, sed poena videretur. Stupebat enim liber ab illo vinculo animus servitutem meam, et stupendo ibat in experiendi cupidinem, venturus in ipsam experientiam, atque inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat servitutem; quoniam _sponsionem_ volebat _facere cum morte_; et _qui amat periculum, incidit in illud_. Neutrum enim nostrum, si quod est conjugale decus in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat, nisi tenuiter. Magna autem ex parte atque vehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum excruciabat: illum autem admiratio capiendum trahebat. Sic eramus, donec tu, Altissime, non deserens humum nostram, miseratus miseros, subvenires miris et occultis modis. [Sidenote: XIII. Uxor quaeritur Augustino.] 23. Et instabatur impigre ut ducerem uxorem. Jam petebam, jam promittebatur, maxime matre d
PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  



Top keywords:

servitutem

 

voluptatis

 

experientiam

 
quidem
 
matrimonii
 

placebat

 

videretur

 

Stupebat

 
stupendo
 

venturus


fortasse
 

lapsurus

 

cupidinem

 

experiendi

 

animus

 

vinculo

 

cupere

 

desiderare

 
honestum
 

conjugium


nequaquam

 

coeperat

 

spernere

 

mirari

 

nequirem

 

victus

 

libidine

 

quidnam

 

oportere

 

curiositatis


Dicebat

 

accessisset

 
nostrum
 

subvenires

 

miseros

 

miseratus

 

occultis

 
Sidenote
 
nostram
 

eramus


deserens

 
Altissime
 

petebam

 

promittebatur

 
maxime
 
uxorem
 

ducerem

 

Augustino

 

quaeritur

 

impigre