FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  
timens praecipitium; et {87} suspendio magis necabar. Volebam enim eorum quae non viderem ita me certum fieri, ut certus essem quod septem et tria decem sint. Neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse comprehendi; sed sicut hoc, ita caetera cupiebam, sive corporalia quae coram sensibus meis non adessent; sive spiritualia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. Et sanari credendo poteram[133], ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in veritatem tuam semper manentem, et ex nullo deficientem. Sed sicut evenire assolet ut malum medicum expertus, etiam bono timeat se committere; ita erat valetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non poterat, et ne falsa crederet, curari recusabat; resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei confecisti, et sparsisti super morbos orbis terrarum, et tantam illis auctoritatem tribuisti. [Sidenote: V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.] 7. Ex hoc tamen quoque jam praeponens doctrinam catholicam, modestius ibi minimeque fallaciter sentiebam juberi ut crederetur quod non demonstrabatur (sive esset quid, sed cui forte non esset, sive nec quid esset[134]), quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem irrideri; et postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda imperari[135]. Deinde paulatim tu, Domine, {88} manu mitissima et misericordissima pertractans et componens cor meum, consideranti quam innumerabilia crederem quae non viderem*, neque cum gererentur adfuissem; sicut tam multa in historia gentium[136], tam multa de locis atque urbibus quae non videram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis; quae nisi crederentur, omnino in hac vita nihil ageremus[137]; postremo, quam inconcusse fixum {89} fide retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem: persuasisti mihi, non qui crederent Libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate fundasti[138]; sed qui non crederent esse culpandos, nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent: Unde scis illos Libros unius veri et veracissimi Dei spiritu esse humano generi ministratos? Idipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum, per tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum, extorquere mihi potuit ut aliquando non crederem, te esse quidquid esses quod ego nescirem; aut administratione
PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  



Top keywords:

sanari

 

quibus

 
credendo
 

auctoritate

 

crederem

 

crederent

 

viderem

 

adfuissem

 

historia

 
gererentur

gentium

 
consideranti
 
innumerabilia
 
aliquando
 
urbibus
 

philosophorum

 

extorquere

 

crederentur

 

omnino

 

potuit


hominibus

 

videram

 

amicis

 

medicis

 

componens

 

quidquid

 

demonstrari

 

nescirem

 
absurdissima
 

postea


irrideri

 

administratione

 

fabulosissima

 

poterant

 
credenda
 
mitissima
 

misericordissima

 
pertractans
 
Domine
 

imperari


Deinde
 
paulatim
 

ageremus

 

pugnacitas

 

calumniosarum

 

dicerent

 

quaestionum

 

culpandos

 

audiendos

 

Libros