FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104  
105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   >>   >|  
enim ille post illa verba proripuit se ex fovea tam alta, qua libenter demergebatur, et cum miserabili voluptate* caecabatur; et excussit animum forti temperantia, et resiluerunt omnes Circensium sordes ab eo, ampliusque illuc non accessit. Deinde patrem reluctantem evicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. Et audire me rursus incipiens, illa mecum superstitione involutus est, amans in Manichaeis ostentationem[140] continentiae, quam veram et germanam putabat. Erat autem illa vecors et seductoria, [Sidenote: Prov. 6, 26. Sabat.]_pretiosas animas captans_, nondum virtutis {93} altitudinem scientes tangere, et superficie decipi faciles, sed tamen adumbratae simulataeque virtutis. [Sidenote: VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.] 13. Non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam viam, Romam praecesserat, ut jus disceret; et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. Cum enim aversaretur et detestaretur talia, quidam ejus amici et condiscipuli, cum forte de prandio redeuntibus pervius esset*, recusantem vehementer et resistentem, familiari violentia duxerunt in amphitheatrum, crudelium et funestorum ludorum diebus, haec dicentem: "Si corpus meum in illum locum trahitis, et ibi constituitis; numquid et animum et oculos meos in illa spectacula potestis intendere? Adero itaque absens, ac sic et vos et illa superabo." Quibus auditis, illi nihilo secius eum adduxerunt secum, idipsum forte explorare cupientes, utrum posset efficere. Quo ubi ventum est, et sedibus quibus potuerunt locati sunt, fervebant omnia immanissimis voluptatibus. Ille clausis foribus oculorum, interdixit animo ne in tanta mala procederet; atque utinam et aures obturavisset! Nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi vehementer eum pulsasset, curiositate victus, et quasi paratus quidquid illud esset, etiam visum contemnere et vincere, aperuit oculos; et percussus est graviore vulnere in anima, quam ille in corpore, quem cernere concupivit; ceciditque miserabilius quam ille quo cadente factus est clamor qui per ejus aures intravit, et reseravit ejus lumina, ut esset qua feriretur et dejiceretur audax adhuc potius quam fortis animus, et eo infirmior quo de se praesumpserat, qui debuit de te. Ut enim vidit illum sanguinem, immanitatem simul ebibit, et non se avertit, sed fixit aspectum; et hauriebat furias, et nesciebat, et delectabatur sc
PREV.   NEXT  
|<   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104  
105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

clamor

 
virtutis
 

ludorum

 

quibus

 

animum

 

vehementer

 

oculos

 

spectacula

 
clausis

foribus

 
locati
 
voluptatibus
 
fervebant
 
immanissimis
 

oculorum

 

trahitis

 

procederet

 

constituitis

 

utinam


potuerunt

 

numquid

 

interdixit

 

ventum

 

secius

 

nihilo

 

absens

 

adduxerunt

 
itaque
 

auditis


superabo

 

Quibus

 

idipsum

 

efficere

 
potestis
 
posset
 

intendere

 
explorare
 
cupientes
 

sedibus


ingens
 
fortis
 

potius

 

animus

 

infirmior

 

debuit

 

praesumpserat

 

intravit

 

reseravit

 

lumina