FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77  
78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   >>   >|  
abam typho, et [Sidenote: Eph. 4, 14.]_circumferebar omni vento_, et nimis occulte gubernabar abs te. Et unde scio, et unde certus confiteor tibi quod illum in amore laudantium magis amaveram, quam in rebus ipsis de quibus laudabatur? Quia si non laudatum vituperarent eum iidem {58} ipsi, et vituperando atque spernendo ea ipsa narrarent, non accenderer in eum et non excitarer. Et certe res non aliae forent, nec homo ipse alius; sed tantummodo alius affectus narrantium. Ecce ubi jacet anima infirma, nondum haerens soliditati veritatis. Sicut aurae linguarum flaverint a pectoribus opinantium; ita fertur et vertitur, torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen, et non cernitur veritas. Et ecce est ante nos. Et magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi viro innotescerent. Quae si probaret, flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor vanum et inane soliditatis tuae. Et tamen pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo versabam, ob os contemplationis meae*, et nullo collaudatore mirabar. [Sidenote: XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.] 24. Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens, [Sidenote: Ps. 135, 4.]_qui facis mirabilia solus_: et ibat animus meus per formas corporeas; et "pulchrum," quod per seipsum, "aptum" autem, quod ad aliquid accommodatum, deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam; et non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam; in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis[90] et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione irrationabilis vitae* nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam, tanquam sine ullo sexu[91] mentem*; hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse, {59} ne
PREV.   NEXT  
|<   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77  
78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

veritatis

 

naturam

 
nondum
 
pulchrum
 

videre

 

substantiam

 

mentem

 
virtute
 

palpitantem


animum
 

poteram

 

putabam

 

magnitudines

 

tumentes

 

incorporea

 

lineamenta

 

colores

 
cernere
 

accommodatum


aliquid

 

deceret

 

definiebam

 

exemplis

 

distinguebam

 

seipsum

 

corporeas

 

mirabilia

 

formas

 

animus


corporeis

 

astruebam

 
irruebat
 

oculos

 

habebam

 

spiritualibus

 

converti

 
sinebat
 
opinio
 

avertebam


natura

 
dyadem
 

tanquam

 

opinabar

 
monadem
 
appellabam
 

facinoribus

 

libidinem

 

didiceram

 

noveram