FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76  
77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   >>   >|  
os ad se moverent. Et animadvertebam et videbam in ipsis corporibus aliud esse quasi totum, et ideo pulchrum; aliud autem quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur alicui, sicut pars corporis ad universum suum, aut calceamentum ad pedem, et similia. Et ista consideratio scaturivit in animo meo ex intimo corde meo; et scripsi {57} libros de Pulchro et Apto; puto, duos aut tres. Tu scis, Deus: nam excidit mihi. Non enim habemus eos; sed aberraverunt a nobis, nescio quomodo. [Sidenote: XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.] 21. Quid est autem quod me movit, Domine Deus meus, ut ad Hierium* Romanae urbis oratorem scriberem illos libros, quem non noveram facie, sed amaveram hominem ex doctrinae fama quae illi clara erat, et quaedam verba ejus audieram, et placuerant mihi? Sed magis quia placebat aliis, et efferebant eum laudibus, stupentes quod ex homine syro, docto prius Graecae facundiae, postea in Latina etiam dictor* mirabilis exstitisset, et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae pertinentium, mihi placebat. Laudatur homo, et amatur absens. Utrumnam ab ore laudantis intrat in cor audientis amor ille? Absit: sed ex amante alio accenditur alius. Hinc enim amatur qui laudatur, dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur; id est, cum amans eum laudat. 22. Sic enim tunc amabam homines ex hominum judicio; non enim ex tuo, Deus meus, in quo nemo fallitur. Sed tamen, cur non sicut auriga nobilis, sicut venator studiis popularibus diffamatus; sed longe aliter et graviter, et ita quemadmodum et me laudari vellem? Non autem vellem ita laudari et amari me, ut histriones; quanquam eos et ipse laudarem et amarem: sed eligens latere, quam ita notus esse; et vel haberi odio, quam sic amari. Ubi distribuuntur ista pondera variorum et diversorum amorum in anima una? Quid est quod amo in alio, quod rursus, nisi odissem, non a me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? Non enim, sicut equus bonus amatur ab eo qui nollet hoc esse, etiam si posset; hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae socius est. Ergone amo in homine quod odi esse, cum sim homo? Grande profundum est ipse homo, [Sidenote: Mat. 10, 30.]_cujus_ etiam _capillos_ tu, Domine, _numeratos_ habes, et non minuuntur in te: et tamen capilli ejus magis numerabiles sunt, quam affectus ejus, et motus cordis ejus. 23. At ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut vellem me esse talem; et err
PREV.   NEXT  
|<   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76  
77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   >>   >|  



Top keywords:

vellem

 

amatur

 

Domine

 
Sidenote
 
homine
 

amabam

 

laudari

 

placebat

 
Pulchro
 

libros


fallitur
 

studiis

 

popularibus

 

auriga

 

diffamatus

 

venator

 

nobilis

 

affectus

 
capilli
 

minuuntur


histriones

 

numerabiles

 

aliter

 

graviter

 

quemadmodum

 

judicio

 

genere

 

laudat

 

creditur

 

fallaci


laudatoris

 

praedicari

 
cordis
 

hominum

 

rhetor

 

homines

 

laudarem

 
odissem
 
detestarer
 

repellerem


rursus

 
uterque
 

nostrum

 

naturae

 
dicendum
 
histrione
 

nostrae

 

nollet

 

Ergone

 

socius