uidquid de
dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna
difficultate, nullo hominum tradente, intellexi, scis tu, Domine Deus meus;
quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen*, donum tuum est: sed
non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis
valebat, quia tam bonam [Sidenote: Ps. 58, 10.]_partem substantiae meae_
sategi habere in potestate: et _fortitudinem meam_ non _ad te custodiebam_;
sed [Sidenote: Luc. 15, 12. 13. 30.]_profectus_ sum abs te _in longinquam
regionem_, ut _eam dissiparem in meretrices_ cupiditates*. Nam quid mihi
proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab
studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar
exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non
tardius sequeretur. {62}
31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas,
corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia
perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me
misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus
blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat
ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii
tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in
doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe
tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiae tuae
tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanae fidei nutrirent? O
Domine, Deus noster, [Sidenote: Ps. 62, 8. vid. Sabatier.]_in velamento
alarum tuarum speremus_; et protege nos, et porta nos. [Sidenote: Is. 46,
3. 4.]_Tu portabis_ et _parvulos, et usque ad canos tu portabis_: quoniam
firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est,
infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi
sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit
apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timebimus*
ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non
ruit domus nostra, aeternitas tua.
* * * * *
{63}
LIBER QUINTUS.
Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta
Fausti Manichaei imperitia in iis, quae isti se divinitus scire
jactitabant, propositum in illa secta proficiendi
|