rum una missa dicta pro pluribus
tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio
peperit istam infinitam multitudinem missarum.
24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a
Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi.
25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro
culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,
26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per
oblationem Iseu Christi semel.
27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum
sanctificatos.
28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in
Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.
29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere
operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide,
quod Scriptura non patitur.
30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare
missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento,
recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et
consoletur pavidam conscientiam.
31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire,
quod vere exhibeantur nobis.
32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et
impii recordari possunt.
33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum
his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper
pecco, semper debeo accipere medicinam.
34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur
apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam
diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum
his, qui petunt.
35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium
non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum
loquuntur.
36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios
ad communionem accersere, alios arcere.
37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse
missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus
Domini.
38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: Accipiant diaconi
secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero
sacram communionem.
39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios
exspectent, ut fiat communis participatio.
40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex
Scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime
quum publicae ceremoniae m
|