FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38  
39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>   >|  
consitutum est humano iure. 5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum. 6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati. 7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere et omnia bona a Deo exspectare et petere. 8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga Deum. 9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione fieri quam apud nos. 10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter profanarentur, collatae ad quaestum. 11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent. 12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam, quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato, desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae missae nisi quaestus causa fierent. 14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in tempore, minus nunc esset dissensionum. 15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam serpere. 16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent. 17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt. 18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum, quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant. 19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus. 20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse ut missa. 21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus. 22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato. 23] Hic coeptum est disputari, ut
PREV.   NEXT  
|<   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38  
39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>   >|  



Top keywords:

missae

 

fuisse

 

quaestum

 

Itaque

 

privatae

 

opinio

 
peccato
 
abusus
 

indigne

 
Domini

sacramento
 

quoque

 
sacramenti
 

dissensiones

 

Magnae

 

poterant

 
exstiterunt
 
debebant
 

tolerari

 

amplius


possent

 
missarum
 

profanationis

 

ecclesiis

 
saeculis
 

diuturnae

 

toleraverunt

 
poenas
 
emendare
 

Fortasse


Assuevit

 

ecclesiam

 

serpere

 

dissimulatione

 

dissensionum

 

incipiunt

 

populus

 

abusibus

 

manifesti

 

occasionem


sumserit

 

calamitatibus

 

ecclesiae

 

tumultus

 

aliunde

 
quotidianis
 
oblatio
 

delictis

 
moratalibus
 

venialibus