FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42  
43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   >>   >|  
omines arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus. 13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et de gratia audierant. 14] Videmus summistas et theologos colligere traditiones et quaerere "epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis. 15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae et conciones, ut non vacaverit attingere Scripturam et quaerere utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis tentationibus. 16] Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore genere doctrinae. 17] Et Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus, et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferentere observandas esse; sic enim loquitur [Augustinus, Epist. 119 ad Ianuarium: "Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores iniungitur, indifferenter est habendum et pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est"]. 18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur. 19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex traditionibus male intellectis, admonere ecclesias. 20] Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas. 21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. Quare non est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius cultus. 22] Addunt testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9 excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me mandatis hominum. 23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne, quod intrat in os, non inquinat hominem. 24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus. 25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut die festo. 26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi
PREV.   NEXT  
|<   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42  
43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   >>   >|  



Top keywords:

observationes

 

traditionibus

 

gratia

 

iustitia

 

contra

 

conscientias

 

quaerere

 

mereri

 

doctrinam

 
huiusmodi

Ianuarium
 

Gerson

 

quidam

 
cultus
 

traditionum

 

gratiam

 
Augustinus
 

docuerunt

 
igitur
 

humanarum


Addunt
 

testimonia

 

Scriptura

 

necessarius

 

possimus

 

iustificari

 

sentiendum

 

observationem

 

intellectis

 

admonere


erroribus

 

necessitas

 

ecclesias

 
Christus
 

putent

 

homines

 

potest

 
intelligi
 

evangelium

 
urgere

ecclesiis
 
electas
 

habere

 

REgnum

 

intrat

 

inquinat

 

hominem

 

iudicet

 
mortui
 

Christo