FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  
nes esse statum Christianae perfectionis. 47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus? 48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum cultum ab hominibus excogitatum sine mando Dei, et docere, quod talis cultus iustificet homines. Quia iustitia fidei, quam maxime oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illae mirificae religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et coelibatus offunduntur oculis hominum. 49] Praeterea obsurantur praecepta Dei et versus cultus Dei, quum audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo et certo exspectare auxilium in omnibus rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera et servire vocationi. 50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei; non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida. 51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis praeconiis vitae monasticae. 52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione conscientiae versatur in coniugio. 53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione conscientiae retinet possessiones, negotiatur. 54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse, non praeceptum. 55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse Christianis. 56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria. 57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis, quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab hominibus. 58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei. 59] De his rebus necesse est admonere homines. 60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod vita monastica sit status perfectionis. 61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent, quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta, quod habeant opera supererogationis. 62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita. De Potestate Ecclesiastica. [Article XXVIII] 1] Magnae dispu
PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  



Top keywords:

cultus

 

homines

 

perfectio

 

perfectionis

 

opiniones

 

praecepta

 
audiunt
 
Christiana
 

mandatis

 
conscientiae

coniugio
 

consilium

 
hominum
 

offensione

 

hominibus

 

ecclesia

 
placeret
 
quaerere
 

proponere

 

fugere


monasteria

 
vocabant
 

videbant

 

excogitata

 
perfectu
 

tradidit

 

abdiderunt

 
serviendum
 
populo
 

republicae


magistratus

 

praeceptum

 

privata

 

certum

 

verentur

 

ulcisci

 

civilia

 

officia

 

deserto

 

deserta


exempla

 

Leguntur

 

iudicant

 

indigna

 

Christianis

 
adminstraione
 
mandatum
 

habeant

 
consilia
 

supererogationis