FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
que canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit. 32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri. 33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt. 34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda sint. 35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap., Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: "Coniugia voventium non sunt dissolvenda"] 36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum. 37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo propter Christum. 38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei? 39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita. 40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit. 41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a graita excidistis. 42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt. 43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet. 44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum; imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera. 45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit colligere, quorum iam ipsos monachos pudet! 46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religio
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:

gratiam

 

iustificationem

 

Christi

 

iustificari

 

irrita

 

cultus

 

hominibus

 

dissolvenda

 

Augustinus

 
videtur

possit
 

aetatem

 

iustitiam

 
monachos
 

Christo

 

hominum

 
tribuunt
 

Paulus

 
mandata
 

impios


contra
 

factum

 

vinculum

 

fuisse

 

impium

 

obscurrare

 

religiones

 

factitiae

 

satisfaciant

 

peccatis


docuisse

 

Constat

 

recipi

 
propter
 

Christum

 

mereantur

 

Sequitur

 
igitur
 

negare

 
gloria

detrahere
 
iniquitatis
 

usitata

 

mutari

 

dixerunt

 

absurdiora

 

mereri

 

remissionem

 
peccatorum
 

affinxerunt