FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  
; extant enim in libris eorum. 15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota. 16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant, esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus, a Deo ordinatis. 17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum. 18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere. 19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam. 20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18. 21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei. 22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei. 23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo minus haec vota conta mandata Dei valent. 24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere. 25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse leguntur. 26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis. 27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum? 28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum. 29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur. 30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur. 31] Pleri
PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  



Top keywords:

mandatum

 

sponte

 

obligationem

 

omnibus

 

docent

 

pontifices

 

Romani

 

obligatione

 

consulto

 
possunt

contra
 

homini

 

prudenter

 
iudicaverunt
 

divini

 

simpliciter

 
rescindere
 

historia

 
Arragonum
 

revocato


leguntur
 

adhibendam

 

dispensassent

 

dispensasse

 

aequitatem

 

fiebat

 

excipi

 

superioris

 

tollat

 

Canones


mandata

 

postea

 

causas

 
mutari
 

possit

 

haberet

 

nullas

 
valent
 

Quodsi

 
obligatio

votorum
 
monasterio
 

exempla

 

iudicare

 

priusquam

 

persuadentur

 

vovendum

 

interdum

 
adolescentes
 

Puellae