FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   >>   >|  
cha quam Romae, et quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent Orientem schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique similes esse. 44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius Papa significat, talem dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae. 45] Et in Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla dissimilum rituum et recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam convesationem et pietatem. VI. De Votis Monachorum [Article XXVII] 1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget, si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant. 2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere disciplina restitueretur. 3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes. 4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones iniecta sunt. 5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit. 6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam beneficio canonum liberari possent. 7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset. 8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret. 9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino negligi et contemni. 10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores fuerunt. 11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram Deo. 12] Imo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam consilia evangelica. 13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum, vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis religionibus suae vocationi serviunt. 14] Nihil horum negari potest
PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   >>   >|  



Top keywords:

mereri

 

monasticam

 

disciplina

 

contra

 

canones

 

dissimiltudinem

 
propter
 
baptismo
 

multis

 
monasteriis

ubique
 

etiamsi

 
canonum
 

monachorum

 

conscientiis

 

succederet

 
Dolebant
 
infeliciter
 

cogebantur

 

periculosissima


iniiceret

 
auctoritatem
 

scandala

 

pareret

 
laqueos
 

irretiti

 

consiliu

 
monasteria
 
displicuit
 

parcendum


imbecilliori

 

possent

 

liberari

 

virginum

 

accidit

 

adolescentes

 

detrudi

 

victum

 

manere

 

quidam


beneficio

 

tempora

 

omnino

 

videbant

 

puellas

 
Videbant
 
displicuisse
 

professionem

 
persuadebant
 

meliorem