FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42  
43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   >>   >|  
itatem, diuinum uero "nunc" permanens neque mouens sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias "semper," facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum quod est sempiternitas. Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim "uestitus currit" de homine, de deo "cuncta possidens regit." Rursus de eo nihil quod est esse de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut iustitia iustus. Item cum dico "currit" uel "regit" uel "nunc est" uel "semper est," refertur quidem uel ad facere uel ad tempus--si tamen interim diuinum illud semper tempus dici potest--sed non quo aliquo aliquid est uelut magnitudine magnum. Nam situm passionemque requiri in deo non oportet, neque enim sunt. Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem[19] ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur. [19] quidem _vulg._; quae _codd. opt._ IV. There are in all ten categories which can be universally predicated of things, namely, Substance, Quality, Quantity, Relation, Place, Time, Condition, Situation, Activity, Passivity. Their meaning is determined by the contingent subject; for some of them denote substance in making predication of other things, others belong to the class of accidents. But when these categories are applied to God they change their meaning entirely. Relation, for instance, cannot be predicated at all of God; for substance in Him is not really substantial but supersubstantial. So with quality and the other possible attributes, of w
PREV.   NEXT  
|<   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42  
43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   >>   >|  



Top keywords:
aliquid
 

quidem

 

refertur

 

iustus

 
secundum
 
semper
 

substance

 
praedicatio
 

quodam

 

tempus


magnus

 

meaning

 
categories
 

substantiam

 
Relation
 
predicated
 

facere

 

Rursus

 
currit
 

diuinum


things

 

universally

 

subiectis

 
uocentur
 

praedicationes

 
igitur
 

designant

 

dicuntur

 

uocantur

 

nuncupatur


accidentia

 

subiectus

 
attributes
 

quality

 

belong

 

predication

 
making
 
denote
 

change

 

applied


accidents

 

instance

 

subject

 

Condition

 
Situation
 

Activity

 
Passivity
 

Quality

 
Quantity
 

determined