FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  
miseriam quia[40] felicitatem paradisi in primo patre perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi conditor gratiae sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet meritum naturae damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem effusa diluuii inundatione excepto Noe iusto homine cum suis liberis atque his quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum scripturarum mentibus eruditis. Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est. Reparatur itaque humanum genus atque propriae naturae uitium, quod praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate annorum humana aetas addicta est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque duodecim patriarchas non reputante deo in eorum numero quos more suo natura produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo concrescens coeperunt suspicioni esse[41] Aegyptiacis imperiis eosque Pharao magna ponderum mole premi decreuerat et grauibus oneribus affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari rubro, quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum auctore Moyse et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus plagis uastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque ut dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur Sinai, ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur. Et
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  



Top keywords:

annorum

 

humanum

 
seriem
 
reparare
 
humano
 

diluuii

 

propriae

 

uolens

 

natura

 

filium


primus

 

uoluit

 

diluuio

 

itaque

 

sacramenti

 
futuri
 

naturae

 
eiusque
 

conditor

 
populos

produxerat

 

concrescens

 
coeperunt
 

numero

 

filiis

 

constituit

 

Aegyptum

 

habitare

 

Moysen

 

transigendi


multitudo

 
erudire
 

sacrificiorum

 

senectute

 

decrepita

 

repromissionis

 

largitione

 

confectus

 

Abraham

 

Quorum


instruerentur

 

aetate

 

habere

 

meruerunt

 

duodecim

 

quoque

 
patriarchas
 
suspicioni
 
quemadmodum
 

uocatus