FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  
, sed cum alia res materiae fundamento nititur ut corpus, alia omnino materiae subiecto non egeat ut incorporeum. Non igitur fieri potest, ut corpus in incorporalem speciem permutetur, nec uero fieri potest, ut incorporalia in sese commixtione aliqua permutentur. Quorum enim communis nulla materia est, nec in se uerti ac permutari queunt. Nulla autem est incorporalibus materia rebus; non poterunt igitur in se inuicem permutari. Sed anima et deus incorporeae substantiae recte creduntur; non est igitur humana anima in diuinitatem a qua adsumpta est permutata. Quod si neque corpus neque anima in diuinitatem potuit uerti, nullo modo fieri potuit, ut humanitas conuerteretur in deum. Multo minus uero credi potest, ut utraque in sese confunderentur, quoniam neque incorporalitas transire ad corpus potest neque rursus e conuerso corpus ad incorporalitatem, quando quidem nulla his materia subiecta communis est quae alterutris substantiarum qualitatibus permutetur. At hi ita aiunt ex duabus quidem naturis Christum consistere, in duabus uero minime, hoc scilicet intendentes, quoniam quod ex duabus consistit ita unum fieri potest, ut illa ex quibus dicitur constare non maneant; ueluti cum mel aquae confunditur neutrum manet, sed alterum alterius copulatione corruptum quiddam tertium fecit, ita illud quidem quod ex melle atque aqua tertium fit constare ex utrisque dicitur, in utrisque uero negatur. Non enim poterit in utrisque constare, quando utrorumque natura non permanet. Ex utrisque enim constare potest, licet ea ex quibus coniungitur alterutra qualitate corrupta sint; in utrisque uero huiusmodi constare non poterit, quoniam ea quae in se transfusa sunt non manent ac non sunt utraque in quibus constare uideatur, cum ex utrisque constet in se inuicem qualitatum mutatione transfusis. Catholici uero utrumque rationabiliter confitentur, nam et ex utrisque naturis Christum et in utrisque consistere. Sed id qua ratione dicatur, paulo posterius explicabo. Nunc illud est manifestum conuictam esse Eutychis sententiam eo nomine, quod cum tribus modis fieri possit, ut ex duabus naturis una subsistat, ut aut diuinitas in humanitatem translata sit aut humanitas in diuinitatem aut utraque permixta sint, nullum horum modum fieri potuisse superius dicta argumentatione declaratur. VI. I think enough has been said on the supposition that we should believe that the body which Christ received was not taken from Mary. But if it
PREV.   NEXT  
|<   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100  
101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   >>   >|  



Top keywords:
utrisque
 
constare
 
potest
 
corpus
 

duabus

 

diuinitatem

 

quibus

 

materia

 

utraque

 

quoniam


naturis

 

quidem

 

igitur

 

inuicem

 

Christum

 

quando

 

consistere

 
dicitur
 
potuit
 

humanitas


tertium

 

communis

 
permutetur
 

poterit

 

permutari

 

materiae

 
corrupta
 

manifestum

 

conuictam

 
alterutra

explicabo

 
coniungitur
 

qualitate

 

ratione

 
transfusis
 

Catholici

 

utrumque

 

mutatione

 

manent

 

Eutychis


constet

 
qualitatum
 
rationabiliter
 

confitentur

 

uideatur

 

dicatur

 

huiusmodi

 

transfusa

 

posterius

 
supposition