FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134  
135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   >>   >|  
nesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia locatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto. "Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?" "Vix," inquam, "rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam." "Num me," inquit, "fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio?" "Audieram," inquam, "sed memoriam maeror hebetauit." "Atqui scis unde cuncta processerint?" "Noui," inquam, deumque esse respondi. "Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint. Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?" "Quidni," inquam, "meminerim?" "Quid igitur homo sit, poterisne proferre?" "Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor." Et illa: "Nihilne aliud te esse nouisti?" "Nihil." "Iam scio," inquit, "morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum finis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare--magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam mentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum teneb
PREV.   NEXT  
|<   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134  
135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   >>   >|  



Top keywords:

inquam

 

quibus

 
perturbationum
 

quoniam

 

possint

 
sententiam
 

regatur

 
quoque
 
nondum
 

Quoniam


inquit
 

gubernaculis

 

diuinae

 

igitur

 

abesse

 

sospitatis

 

oblitus

 

maximam

 

fluitare

 
arbitraris

mundus
 

causam

 

rectore

 
fortunarum
 
felicesque
 

aestimas

 

homines

 
propriis
 

reconciliandae

 

aditum


magnae
 

exspoliatum

 

obliuione

 
confunderis
 

exsulem

 

inueni

 

doluisti

 

rationem

 

nequam

 
nefarios

potentes

 
desisti
 

aegritudinis

 
plenissime
 
ignoras
 

salutis

 
falsis
 

opinionibus

 

induantur

 
caligo