FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153  
154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   >>   >|  
quaeritis. Atqui hoc uobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt; uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis; quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? 'Minime,' inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses, coram latrone cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse desistis! V. But since the soothing of my reasons begins to sink into thee, I will use those which are somewhat more forcible. Go to the*n, if the gifts of fortune were not brittle and momentary, what is there in them which can either ever be made your own, or, well weighed and considered, seemeth not vile and of no accompt? Are riches precious in virtue either of their own nature or of yours? What part of them can be so esteemed of?
PREV.   NEXT  
|<   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153  
154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   >>   >|  



Top keywords:
naturae
 

quidem

 

uestra

 
condicio
 

ceteris

 

quippe

 

supellectilis

 

habeat

 

usquam

 

auidus


quidquid

 
gemmarumque
 

gladiumque

 
pertimescis
 
callem
 

uacuus

 

sollicitus

 

igitur

 

contum

 

dignissimum


diuitiae

 

nihilo

 

foeditate

 

perdurat

 

uelatum

 
tectum
 

luceat

 

apposita

 

laudantur

 

nocuerunt


persaepe

 

pessimus

 
quisque
 

alieni

 

possidentibus

 

uiator

 

habenti

 

noceat

 

mentior

 

inquis


Minime
 
brittle
 

esteemed

 

momentary

 

virtue

 
fortune
 

forcible

 
precious
 
considered
 

weighed