FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158  
159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   >>   >|  
os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam[111] possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Vllamne igitur eius hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat efficere non possit? Ad haec si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic musica quidem musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt auersa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit. [111] quisque _codd. optimi_. VI. Now, why should I discourse of dignities and power which you, not knowing what true dignity and power meaneth, exalt to the skies? And if they light upon wicked men, what Aetnas, belching flames, or what deluge can cause so great harms? I suppose thou rememberest how your ancestors, by reason of the consuls' arrogancy, desired to abolish that government which had been t
PREV.   NEXT  
|<   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158  
159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   >>   >|  



Top keywords:

natura

 

possit

 

potest

 

dignitatibus

 

efficit

 

inesse

 

quidem

 

catenis

 
quibus
 

dignitas


pessimis
 

manifestum

 

nominibus

 
redarguuntur
 

itaque

 
Postremo
 
appellari
 

ipsarum

 

diuitiae

 

effectu


potentia

 

facile

 
prouenit
 

fecerit

 
compotem
 

uitiosae

 

libidines

 

adstrictum

 
insolubilibus
 

potestas


queunt

 

depellit

 

auersa

 

inexpletam

 

auaritiam

 

restinguere

 

retinent

 

collata

 
Gaudetis
 
concludere

aliter

 

falsis

 

habentes

 

indignos

 

improbis

 

dignos

 

prodit

 

ostentat

 

potius

 

compellare