FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188  
189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>   >|  
uidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas. Qui uero solum posse desiderat, profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem gloriam quoque nihili pendit. Sed hunc quoque quam multa deficiant uides. Fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur cumque haec depellere nequeat, etiam id quod maxime petebat potens esse desistat. Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet. Nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit." "Quid igitur?" inquam. "Si qui cuncta simul cupiat adipisci, summam quidem ille beatitudinis uelit. Sed num in his eam reperiet, quae demonstrauimus id quod pollicentur non posse conferre?" "Minime," inquam. "In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur, beatitudo nullo modo uestiganda est." "Fateor," inquam, "et hoc nihil dici uerius potest." "Habes igitur," inquit, "et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum; ibi enim ueram quam promisimus statim uidebis." "Atqui haec," inquam, "uel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris. Nam nisi fallor ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco." "O te alumne hac opinione felicem, si quidem hoc," inquit, "adieceris...." "Quidnam?" inquam. "Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas quod huiusmodi statum possit afferre?" "Minime," inquam, "puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est." "Haec igitur uel imagines ueri boni uel inperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt." "Assentior," inquam. "Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas." "Id quidem," inquam, "iam dudum uehementer exspecto." "Sed cum, ut in Timaeo[131] Platoni," inquit, "nostro placet, in minimis quoque rebus diuinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur?" "Inuocandum," inquam, "rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum r
PREV.   NEXT  
|<   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188  
189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   >>   >|  



Top keywords:

inquam

 

igitur

 
quidem
 

inquit

 

quoque

 
cuncta
 

aliquid

 
quaedam
 
beatitudinem
 

mortalibus


falsae
 

Minime

 

conferre

 

praestare

 

potest

 

causas

 

desiderat

 

caducisque

 

felicem

 
ualentia

Quidnam
 

Essene

 

adieceris

 
statum
 
ostensum
 

desideretur

 

imagines

 
amplius
 

possit

 

opinione


afferre
 

huiusmodi

 

alumne

 
perficiat
 

interius

 

animaduertisse

 

laetumque

 

celebrem

 

felicitas

 
sufficientem

potentem

 
reuerendum
 

cognoscas

 
cognosco
 
ambiguitate
 

deserit

 
contingit
 

molestia

 

plenam

 
quoniam