FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227  
228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   >>   >|  
um est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus. Itaque cum sua singulis miseria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur quos uideas scelus uelle, posse, perficere." "Accedo," inquam, "sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto." "Carebunt," inquit, "ocius quam uel tu forsitan uelis uel illi sese aestiment esse carituros. Neque enim est aliquid in tam breuibus uitae metis ita serum quod exspectare longum immortalis praesertim animus putet: quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur, quod quidem illis miseriae modum statuit. Nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam; quos infelicissimos esse iudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret. Etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam." Tum ego: "Mira quidem," inquam, "et concessu difficilis inlatio, sed his eam quae prius concessa sunt nimium conuenire cognosco." "Recte," inquit, "aestimas. Sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat; alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur. Nam hoc quoque quod dicam non minus mirum uideatur, sed ex his quae sumpta sunt aeque est necessarium." "Quidnam?" inquam. "Feliciores," inquit, "esse improbos supplicia luentes quam si eos nulla iustitiae poena coerceat. Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi, sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli." "Et quis erit," inquam, "praeter hos alius modus?" Et illa: "Bonos," inquit, "esse felices, malos uero miseros nonne concessimus?" "Ita est," inquam. "Si igitur," inquit, "miseriae cuiuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo cuius pura ac solitaria sine cuiusquam boni admixtione miseria est?" "Sic," inquam, "uidetur." "Quid si eidem misero qui cunctis careat bonis, praeter ea quibus miser est malum aliud fuerit adnexum, nonne multo infelicior eo censendus est cuius infortunium boni participatione releuatur?" "Quidni?" inquam. "Sed puniri i
PREV.   NEXT  
|<   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227  
228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   >>   >|  



Top keywords:

inquam

 

inquit

 

infortunio

 

aliquid

 

improbos

 

miseriae

 
quidem
 
miseros
 

praeter

 

necesse


miseria

 

quoque

 

praecedentibus

 

supplicii

 

rectum

 

inlatione

 

ultione

 

prauos

 

prorsus

 
terrore

deduci

 

culpanda

 

fugiendi

 

conclusionis

 

necessariae

 

ostendat

 

alioquin

 

ceteris

 
concessis
 

exemplum


corrigi

 

ueniat

 

Quidnam

 

iustitiae

 

supplicia

 
luentes
 

Feliciores

 

coerceat

 

sumpta

 

causetur


cuiuis

 
uideatur
 

necessarium

 

molior

 

mentem

 

exempli

 
misero
 

cunctis

 

careat

 
uidetur