FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263  
264   265   266   267   >>  
s efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat. Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt? Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est quod uoluntarii exitus rerum ad certum cogantur euentum? Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam. Num igitur quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio eueniunt ad necessitatem cogantur?" "Minime." "Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere; manebit ut opinor eadem uoluntatis integra atque absoluta libertas. Sed praescientia, inquies, tametsi futuris eueniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse uentura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret. Omne etenim signum tantum quid sit ostendit, non uero efficit quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut praenotionem signum esse huius necessitatis appareat. Alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam. Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur? Quasi uero nos ea quae prouidentia futura esse praenoscit non esse euentura credamus ac non illud potius arbitremur, licet eueniant, nihil tamen ut euenirent sui natura necessitatis habuisse; quod hinc facile perpendas licebit. Plura etenim dum fiunt subiecta oculis intuemur, ut ea quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae atque ad hunc modum cetera. Num igitur quidquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?" "Minime. Frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta mouerentur." "Quae igitur cum fiunt carent exsistendi necessitate, eadem prius quam fiant sine necessitate futura sunt. Quare sunt quaedam euentura quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod quae nunc fiunt, prius quam fierent, euentura non fuerint. Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus. Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt, ita praescientia futurorum nihil his quae
PREV.   NEXT  
|<   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263  
264   265   266   267   >>  



Top keywords:

igitur

 

necessitatis

 

signum

 

necessitate

 

futurorum

 

euentura

 
exitus
 
praescientia
 

futuris

 

futura


necessitas

 

cogantur

 

etenim

 

Minime

 

quidem

 

nullam

 

praescientiam

 

necessitatem

 

potest

 
licebit

prouidentur

 

proueniant

 

oculis

 

intuemur

 

ducendam

 

causis

 

subiecta

 

necessariisque

 
facile
 

eueniant


euenirent

 

potius

 

quadrigis

 

credamus

 

natura

 
arbitremur
 

prouidentia

 

praenoscit

 

habuisse

 

perpendas


compellit

 
absolutus
 

nullum

 

arbitror

 

dicturum

 

quaedam

 
quorum
 

fierent

 

euentus

 
scientia