FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264  
265   266   267   >>  
uentura sunt necessitatis importat. Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum quae necessarios exitus non habent ulla possit esse praenotio. Dissonare etenim uidentur putasque si praeuideantur consequi necessitatem, si necessitas desit minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum; quod si quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem. Aliter enim ac sese res habeat arbitrari ab integritate scientiae credis esse diuersum. Cuius erroris causa est, quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur; quod totum contra est Omne enim quod cognoscitur non secundum sui uim sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem. Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit. Ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur; hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit. Ipsum quoque hominem aliter sensus, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intellegentia contuetur. Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram. Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit. Intellegentiae uero celsior oculus exsistit; supergressa namque uniuersitatis ambitum ipsam illam simplicem formam pura mentis acie contuetur. In quo illud maxime considerandum est: nam superior comprehendendi uis amplectitur inferiorem, inferior uero ad superiorem nullo modo consurgit. Neque enim sensus aliquid extra materiam ualet uel uniuersales species imaginatio contuetur uel ratio capit simplicem formam, sed intellegentia quasi desuper spectans concepta forma quae subsunt etiam cuncta diiudicat, sed eo modo quo formam ipsam, quae nulli alii nota esse poterat, comprehendit. Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens. Ratio quoque cum quid uniuersale respicit, nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit. Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definiuit: homo est animal bipes rationale. Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat, quod illa non imaginatione
PREV.   NEXT  
|<   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264  
265   266   267   >>  



Top keywords:

aliter

 

imaginatio

 

imaginatione

 

formam

 

contuetur

 

figuram

 
comprehendit
 
quoque
 

sensus

 

ambitum


intellegentia

 

rotunditatem

 

exitus

 

secundum

 

sensibus

 

uniuersale

 

cuncta

 

simplicem

 

mentis

 
scientiae

materia

 

materiam

 

importat

 

aliquid

 

superiorem

 

necessitatem

 

consurgit

 

uniuersales

 
species
 

consequi


diiudicat

 

subsunt

 

desuper

 

spectans

 

concepta

 
inferior
 

minime

 

uniuersitatis

 

namque

 

celsior


oculus

 
exsistit
 

supergressa

 

comprehendendi

 

amplectitur

 

inferiorem

 
superior
 

necessitas

 

maxime

 
considerandum