FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  
niam igitur omne iudicium secundum sui naturam quae sibi subiecta sunt comprehendit, est autem deo semper aeternus ac praesentarius status; scientia quoque eius omnem temporis supergressa motionem in suae manet simplicitate praesentiae infinitaque praeteriti ac futuri spatia complectens omnia quasi iam gerantur in sua simplici cognitione considerat. Itaque si praesentiam pensare uelis qua cuncta dinoscit, non esse praescientiam quasi futuri sed scientiam numquam deficientis instantiae rectius aestimabis; unde non praeuidentia sed prouidentia potius dicitur, quod porro ab rebus infimis constituta quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Quid igitur postulas ut necessaria fiant quae diuino lumine lustrentur, cum ne homines quidem necessaria faciant esse quae uideant? Num enim quae praesentia cernis, aliquam eis necessitatem tuus addit intuitus?" "Minime." "Atqui si est diuini humanique praesentis digna collatio, uti uos uestro hoc temporario praesenti quaedam uidetis, ita ille omnia suo cernit aeterno. Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient. Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit; sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis, ita igitur cuncta despiciens diuinus intuitus qualitatem rerum minime perturbat apud se quidem praesentium, ad condicionem uero temporis futurarum. Quo fit ut hoc non sit opinio sed ueritate potius nixa cognitio, cum exstaturum quid esse cognoscit quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat. Hic si dicas quod euenturum deus uidet id non euenire non posse, quod autem non potest non euenire id ex necessitate contingere, meque ad hoc nomen necessitatis adstringas; fatebor rem quidem solidissimae ueritatis sed cui uix aliquis nisi diuini speculator accesserit. Respondebo namque idem futurum, cum ad diuinam notionem refertur, necessarium, cum uero in sua natura perpenditur, liberum prorsus atque absolutum uideri. Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est; quod enim quisque nouit, id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime secum illam s
PREV.   NEXT  
|<   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  



Top keywords:

quidem

 

ambulare

 
igitur
 

cuncta

 
minime
 

homines

 

diuini

 
uidetis
 

dinoscit

 

potius


futuri

 

intuitus

 

necessaria

 
euenire
 

necessitate

 

necessarie

 
naturam
 

praesentia

 

necessarium

 

necesse


temporis
 

nesciat

 
exstaturum
 
ueritate
 

cognoscit

 
exsistendi
 

opinio

 

cognitio

 

carere

 

perturbat


quamquam

 

utrumque

 

conspectum

 
sicuti
 

pariter

 

hominem

 

discernitis

 

condicionem

 

praesentium

 

futurarum


qualitatem

 

diuinus

 
uoluntarium
 

iudicatis

 

despiciens

 

necessitates

 

etenim

 

simplex

 

ueluti

 
uideri