FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  
implicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura sed condicionis adiectio; nulla enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum cum graditur incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia praesens uidet, id esse necesse est, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. Atqui deus ea futura quae ex arbitrii libertate proueniunt praesentia contuetur. Haec igitur ad intuitum relata diuinum necessaria fiant per condicionem diuinae notionis; per se uero considerata ab absoluta naturae suae libertate non desinunt. Fient igitur procul dubio cuncta quae futura deus esse praenoscit, sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio; quae quamuis eueniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua priusquam fierent etiam non euenire potuissent. Quid igitur refert non esse necessaria, cum propter diuinae scientiae condicionem modis omnibus necessitatis instar eueniet? Hoc scilicet quod ea quae paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo. Quae dum fiunt, non fieri non possunt; eorum tamen unum prius quoque quam fieret, necesse erat exsistere, alterum uero minime. Ita etiam quae praesentia deus habet, dubio procul exsistent, sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, illud uero de potestate facientium. Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta; sicuti omne quod sensibus patet, si ad rationem referas, uniuersale est, si ad se ipsa respicias, singulare. 'Sed si in mea,' inquies, 'potestate situm est mutare propositum, euacuabo prouidentiam, cum quae illa praenoscit forte mutauero.' Respondebo: propositum te quidem tuum posse deflectere, sed quoniam et id te posse et an facias quoue conuertas praesens prouidentiae ueritas intuetur, diuinam te praescientiam non posse uitare, sicuti praesentis oculi effugere non possis intuitum, quamuis te in uarias actiones libera uoluntate conuerteris. Quid igitur inquies? Ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc aliud uelim, illa quoque noscendi uices alternare uideatur? Minime. Omne namque futurum diuinus praecurrit intuitus et ad praesentiam propriae cognitionis retorquet ac reuocat nec alternat, ut aestimas, nunc hoc nunc illud praenoscendi uice, sed uno ictu mutationes tuas manens praeuenit atque complectitur. Quam comprehendendi omnia uisendique praesentiam non ex futurarum prouentu rerum, se
PREV.   NEXT  
|<   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  



Top keywords:

igitur

 

necessaria

 
quamuis
 

praesentia

 
intuitum
 

libertate

 

necessitatem

 
praenoscit
 

inquies

 

quoque


procul

 

absoluta

 

incedere

 
uoluntate
 

condicionem

 

diuinae

 
propositum
 

futura

 

necessitatis

 

potestate


diuinam
 

sicuti

 
praesens
 
quidem
 

naturae

 
necesse
 

praesentiam

 

praescientiam

 

futurarum

 

intuetur


facias

 

prouentu

 

prouidentiae

 
quoniam
 

deflectere

 

manens

 

conuertas

 

ueritas

 

rationem

 

referas


praeuenit

 

uniuersale

 
sensibus
 

considerentur

 

nexibus

 

respicias

 

euacuabo

 

prouidentiam

 

mutauero

 
mutare