FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248  
249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  
Nonne igitur bonum censes esse quod prodest?" "Ita est," inquam, "Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest?" "Fateor," inquam. "Bona igitur?" "Quidni?" "Sed haec eorum est qui uel in uirtute positi contra aspera bellum gerunt, uel a uitiis declinantes uirtutis iter arripiunt." "Negare," inquam, "nequeo." "Quid uero iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num uulgus malam esse decernit?" "Nequaquam; uerum uti est ita quoque esse optimam censet." "Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat?" "Immo omnium," inquam, "quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam." "Vide igitur ne opinionem populi sequentes quiddam ualde inopinabile confecerimus." "Quid?" inquam. "Ex his enim," ait, "quae concessa sunt, euenit eorum quidem qui uel sunt uel in possessione uel in prouectu uel in adeptione uirtutis, omnem quaecumque sit bonam, in improbitate uero manentibus omnem pessimam esse fortunam." "Hoc," inquam, "uerum est, tametsi nemo audeat confiteri." "Quare," inquit, "ita uir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus; utrique enim, huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Neque enim uos in prouectu positi uirtutis diffluere deliciis et emarcescere uoluptate uenistis. Proelium cum omni fortuna nimis[161] acre conseritis, ne uos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat. Firmis medium uiribus occupate! Quidquid aut infra subsistit aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. In uestra enim situm manu qualem uobis fortunam formare malitis; omnis enim quae uidetur aspera nisi aut exercet aut corrigit punit. [161] animis _codd. meliores._ VII. Perceivest thou now what followeth of all that we have hitherto said?" "What?" quoth I. "That," quoth she, "all manner of fortune is good." "How can that be?" quoth I. "Be attentive," quoth she; "since that all fortune, be it pleasing or unpleasing, is directed to the reward or exercise of the good, and to the punishment and direction of the wicked, it is manifest it is all good, since all is just or profitable." "Thy reason is very true," quoth I, "and if I consider Providence and Fate, which thou didst explicate a little before, thy opinion
PREV.   NEXT  
|<   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248  
249   250   251   252   253   254   255   256   257   258   259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  



Top keywords:

inquam

 

uirtutis

 

aspera

 

igitur

 
quotiens
 
uiribus
 

prouectu

 

quidem

 

fortune

 

fortunam


prodest

 
exercet
 

corrigit

 

iucunda

 
positi
 

praemium

 
uestra
 
laboris
 
felicitatis
 

opinion


contemptum

 

deliciis

 
malitis
 

uidetur

 

formare

 
diffluere
 

qualem

 

progreditur

 
conseritis
 
tristis

fortuna
 

uenistis

 
Proelium
 
emarcescere
 

opprimat

 

Quidquid

 

subsistit

 

occupate

 
corrumpat
 

Firmis


medium

 
uoluptate
 

profitable

 

reason

 

manner

 

unpleasing

 

punishment

 

directed

 

exercise

 

pleasing