FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258  
259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  
itur? Quonam modo deus haec incerta futura praenoscit? Nam si ineuitabiliter euentura censet quae etiam non euenire possibile est, fallitur; quod non sentire modo nefas est, sed etiam uoce proferre. At si ita uti sunt, ita ea futura esse decernit, ut aeque uel fieri ea uel non fieri posse cognoscat, quae est haec praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo Tiresiae? Quidquid dicam, aut erit aut non. Quid etiam diuina prouidentia humana opinione praestiterit; si uti homines incerta iudicat quorum est incertus euentus? Quod si apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit. Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum. Quo semel recepto quantus occasus humanarum rerum consequatur liquet. Frustra enim bonis malisque praemia poenaeue proponuntur quae nullus meruit liber ac uoluntarius motus animorum. Idque omnium uidebitur iniquissimum quod nunc aequissimum iudicatur uel puniri improbos uel remunerari probos quos ad alterutrum non propria mittit uoluntas, sed futuri cogit certa necessitas. Nec uitia igitur nec uirtutes quidquam fuerint, sed omnium meritorum potius mixta atque indiscreta confusio. Quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem. Igitur nec sperandi aliquid nec deprecandi ulla ratio est. Quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur, quando optanda omnia series indeflexa conectit? Auferetur igitur unicum illud inter homines deumque commercium sperandi scilicet ac deprecandi. Si quidem iustae humilitatis pretio inaestimabilem uicem diuinae gratiae promeremur, qui solus modus est quo cum deo colloqui homines posse uideantur illique inaccessae luci prius quoque quam impetrent ipsa supplicandi ratione coniungi. Quae si recepta futurorum necessitate nihil uirium habere credantur, quid erit quo summo illi rerum principi conecti atque adhaerere possimus? Quare necesse erit humanum genus, uti paulo ante cantabas, dissaeptum atque disiunctum suo fonte fatiscere. [171] euenire prouisa _codd. meliores._ III. Then I complained that I was now in a greater confusion and more doubtful difficulty than before
PREV.   NEXT  
|<   234   235   236   237   238   239   240   241   242   243   244   245   246   247   248   249   250   251   252   253   254   255   256   257   258  
259   260   261   262   263   264   265   266   267   >>  



Top keywords:

omnium

 

futura

 

homines

 

deprecandi

 

sperandi

 

consiliis

 
humanis
 
euentus
 

diuina

 

prouidentia


potest

 

incerta

 

igitur

 

euenire

 

quoque

 

scilicet

 

excogitari

 

commercium

 

deumque

 
quidem

sceleratius

 

promeremur

 

Quoque

 

gratiae

 

diuinae

 

pretio

 

humilitatis

 

inaestimabilem

 
iustae
 

indeflexa


liceat

 

speret

 

quisque

 

aliquid

 

Igitur

 
bonorum
 

referantur

 

auctorem

 

deprecetur

 

quando


conectit

 
nostra
 

Auferetur

 

unicum

 

series

 

optanda

 
nihilque
 

ducatur

 

recepta

 
prouisa