FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216  
217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   >>   >|  
e?" "Memini," inquam, "illud quoque esse demonstratum." "Num recordaris beatitudinem ipsum esse bonum eoque modo, cum beatitudo petitur, ab omnibus desiderari bonum?" "Minime," inquam, "recordor, quoniam id memoriae fixum teneo." "Omnes igitur homines boni pariter ac mali indiscreta intentione ad bonum peruenire nituntur?" "Ita," inquam, "consequens est." "Sed certum est adeptione boni bonos fieri." "Certum." "Adipiscuntur igitur boni quod appetunt?" "Sic uidetur." "Mali uero si adipiscerentur quod appetunt bonum, mali esse non possent." "Ita est." "Cum igitur utrique bonum petant, sed hi quidem adipiscantur, illi uero minime, num dubium est bonos quidem potentes esse, qui uero mali sunt imbecillos?" "Quisquis," inquam, "dubitat, nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum." "Rursus," inquit, "si duo sint quibus idem secundum naturam propositum sit eorumque unus naturali officio id ipsum agat atque perficiat, alter uero naturale illud officium minime administrare queat, alio uero modo quam naturae conuenit non quidem impleat propositum suum sed imitetur implentem, quemnam horum ualentiorem esse decernis?" "Etsi coniecto," inquam, "quid uelis, planius tamen audire desidero." "Ambulandi," inquit, "motum secundum naturam esse hominibus num negabis?" "Minime," inquam. "Eiusque rei pedum officium esse naturale num dubitas?" "Ne hoc quidem," inquam. "Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet aliusque cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?" "Contexe," inquam, "cetera; nam quin naturalis officii potens eo qui idem nequeat ualentior sit, nullus ambigat." "Sed summum bonum, quod aeque malis bonisque propositum, boni quidem naturali officio uirtutum petunt, mali uero uariam per cupiditatem, quod adipiscendi boni naturale officium non est, idem ipsum conantur adipisci. An tu aliter existimas?" "Minime," inquam, "nam etiam quod est consequens patet. Ex his enim quae concesserim, bonos quidem potentes, malos uero esse necesse est imbecillos." "Recte," inquit, "praecurris idque, uti medici sperare solent, indicium est erectae iam resistentisque naturae. Sed quoniam te ad intellegendum promptissimum esse conspicio, crebras coaceruabo rationes. Vide enim quanta uitiosorum hominum pateat infirmitas qui ne ad hoc quidem peruenire queunt ad quod eos naturalis ducit ac paene compellit intentio. Et quid si hoc tam magno ac paene inuicto pra
PREV.   NEXT  
|<   192   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216  
217   218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   >>   >|  



Top keywords:
inquam
 

quidem

 

naturale

 
officium
 
igitur
 
inquit
 

propositum

 

Minime

 

naturam

 

naturali


minime
 
ualentior
 

officio

 

potest

 

naturae

 

appetunt

 

consequens

 

secundum

 

imbecillos

 

quoniam


naturalis
 

peruenire

 

potentes

 
cupiditatem
 

bonisque

 
uirtutum
 
petunt
 

uariam

 

officii

 

manibus


nitens

 

ambulare

 
conetur
 
aliusque
 

incedere

 
pedibus
 

ualens

 

ambulet

 

existimari

 

nullus


nequeat

 

ambigat

 
summum
 

potens

 
Contexe
 
cetera
 

adipiscendi

 

quanta

 
uitiosorum
 

hominum