FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217  
218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   >>   >|  
eeuntis naturae desererentur auxilio? Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia. Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt, quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur; in qua re bonorum uires eminent. Sicut enim eum qui pedibus incedens ad eum locum usque peruenire potuisset, quo nihil ulterius peruium iaceret incessui, ambulandi potentissimum esse censeres, ita eum qui expetendorum finem quo nihil ultra est apprehendit, potentissimum necesse est iudices. Ex quo fit quod huic obiacet, ut idem scelesti, idem uiribus omnibus uideantur esse deserti. Cur enim relicta uirtute uitia sectantur? Inscitiane bonorum? Sed quid eneruatius ignorantiae caecitate? An sectanda nouerunt? Sed transuersos eos libido praecipitat. Sic quoque intemperantia fragiles qui obluctari uitio nequeunt. An scientes uolentesque bonum deserunt, ad uitia deflectunt? Sed hoc modo non solum potentes esse sed omnino esse desinunt. Nam qui communem omnium quae sunt finem relinquunt, pariter quoque esse desistunt. Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus; sed ita sese res habet. Nam qui mali sunt eos malos esse non abnuo; sed eosdem esse pure atque simpliciter nego. Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri. Est enim quod ordinem retinet seruatque naturam; quod uero ab hac deficit, esse etiam quod in sua natura situm est derelinquit. 'Sed possunt,' inquies, 'mali.' Ne ego quidem negauerim, sed haec eorum potentia non a uiribus sed ab imbecillitate descendit. Possunt enim mala quae minime ualerent, si in bonorum efficientia manere potuissent. Quae possibilitas eos euidentius nihil posse demonstrat. Nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet." "Perspicuum est." "Atque ut intellegas quaenam sit huius potentiae uis, summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus." "Ita est," inquam. "Sed idem," inquit, "facere malum nequit." "Minime." "Est igitur," inquit, "aliquis qui omnia posse homines putet?" "Nisi quis insaniat, nemo." "Atqui idem possunt mala." "Vtinam quidem," inquam, "non possent." "Cum igitur bonorum tantummodo potens possit omnia, non uero queant omnia potent
PREV.   NEXT  
|<   193   194   195   196   197   198   199   200   201   202   203   204   205   206   207   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217  
218   219   220   221   222   223   224   225   226   227   228   229   230   231   232   233   234   235   236   237   238   239   240   241   242   >>   >|  



Top keywords:
bonorum
 

quidem

 

possunt

 
quoque
 
tantummodo
 
uiribus
 

potentissimum

 

hominem

 

inquit

 

inquam


simpliciter
 
igitur
 

homines

 

eosdem

 

natura

 

negauerim

 

dicamus

 

inquies

 

derelinquit

 

naturam


absolute
 

concesserim

 

seruatque

 
nequeam
 

ordinem

 
retinet
 
uitiosos
 

possis

 

cadauer

 

deficit


confiteri

 

mortuum

 
appellare
 
dixeris
 

nequit

 
facere
 

Minime

 

aliquis

 

definiuimus

 

potentius


potens

 

possit

 
queant
 

potent

 
possent
 
insaniat
 

Vtinam

 

potentiae

 
manere
 

efficientia