FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170  
171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   >>   >|  
set optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit. Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes ut diuitiis affluant elaborant; alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur. Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi uel regnare ipsi uolunt uel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas uidetur, hi uel belli uel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. Plurimi uero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant uoluptate diffluere. Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis appetunt. In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio, ueluti nobilitas fauorque popularis quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum uero quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna sed in uirtute numeratur, reliquum uero uel potentiae causa uel delectationis assumitur. Iam uero corporis bona promptum est ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque uidetur praestare ualentiam, pulchritudo atque uelocitas celebritatem, salubritas uoluptatem; quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet. Nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus; quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat. Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae--opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum uoluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo uideantur afferre. Sed ad hominum studia reuertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius domum quo tramite reuertatur ignorat. Num enim uidentur errare hi qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens. Num uero labuntur hi qui quod sit optimum, id etiam reuerentiae cultu di
PREV.   NEXT  
|<   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170  
171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   >>   >|  



Top keywords:
summum
 

beatitudinem

 

potentiam

 
igitur
 

quidem

 

quisque

 

uoluptatem

 

nihilo

 

quibus

 

optimum


uidetur

 
iudicat
 

ceteris

 
nituntur
 
indigere
 

uidentur

 

hominum

 

tramite

 

omnium

 

statum


bonorum

 

conantur

 

ualentiam

 

pulchritudo

 

definiuimus

 
numeratur
 

delectationis

 

potentiae

 

reliquum

 

beatum


oculos

 

propositam

 
desiderat
 

fortuna

 

uirtute

 

assumitur

 

liquet

 

salubritas

 

desiderari

 

referantur


omnibus
 
celebritatem
 

praestare

 

corporis

 

uelocitas

 
superiora
 

promptum

 
magnitudoque
 
errare
 

perficere