FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162  
163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   >>   >|  
t, Romani hominis gloria progredietur? Quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur. Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae inmortalitas coartabitur. Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio! Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas? Vos uero inmortalitatem uobis propagare uidemini, cum futuri famam temporis cogitatis. Quod si aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris? Vnius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam, licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua sed plane nulla esse uideatur. Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. Accipe in huiusmodi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis inluserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper adsumpsit acceptaque contumelia uelut insultans: 'Iam tandem,' inquit, 'intellegis me esse philosophum?' Tum ille nimium mordaciter: 'Intellexeram,' inquit, 'si tacuisses.' Quid autem est quod ad praecipuos uiros, de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino. Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat quae se caelo fruens terrenis gaudet
PREV.   NEXT  
|<   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162  
163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   >>   >|  



Top keywords:

gloria

 

temporis

 

quidem

 

omnino

 

gloriam

 

inquit

 

quamlibet

 

inanesque

 
superbam
 

induerat


falsum
 

philosophi

 

adiecissetque

 
uideatur
 

iniurias

 
leniter
 
patienterque
 

illatas

 

philosophus

 

sciturum


populares

 

tolerasset

 
huiusmodi
 

arrogantiae

 
conscientiae
 

leuitate

 

uirtutisque

 

Accipe

 
praestantia
 

praemia


sermunculis

 

postulatis

 

festiue

 

aliquis

 

facere

 

contumeliis

 

rumores

 

alienis

 
nescitis
 
hominem

inluserit

 

relicta

 

quidam

 

adortus

 

uirtutis

 

exstet

 

dicitur

 

conscia

 

uetant

 

moriuntur