FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152  
153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   >>   >|  
geratur, ceteros sui inopes fecerit. Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum; uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque diuitias quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt! An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa non hominum, quas quidem mirari homines uehementer admiror. Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam conlocatae admirationem uestram nullo modo merebantur. An uos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam sereni maris facie gaudemus; sic caelum sidera lunam solemque miramur. Num te horum aliquid attingit? Num audes alicuius talium splendore gloriari? An uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est, cuius satietatem si superfluis urgere uelis, aut iniucundum quod infuderis fiet aut noxium. Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis conputas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur, tuis ea diuitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare credo indigentiam copia
PREV.   NEXT  
|<   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152  
153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   >>   >|  



Top keywords:

natura

 

quidem

 
diuitias
 

splendore

 

fortunae

 
gemmarum
 

uehementer

 
pulchra
 
opibus
 

uestram


aliena
 

naturae

 

pretiosa

 

pulchrum

 

indigentiam

 

fructus

 

pulchritudinis

 

aliquid

 

uestibus

 
fulgere

longus
 

mirabor

 

ingenium

 
naturam
 
uariis
 

materiae

 

species

 
artificis
 

intuitu

 

quarum


contenta
 

debentur

 

alimentis

 
replere
 

procul

 

animantium

 

fortuna

 

faciet

 

Terrarum

 
affluentiam

iniucundum

 
urgere
 

infuderis

 
noxium
 
superfluis
 

satietatem

 
Paucis
 

minimisque

 

famulorum

 
sequestrata