FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147  
148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   >>   >|  
ndae, o te si tua bona cognoscas felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora! Quare sicca iam lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur." "Et haereant," inquam, "precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, uides." Et illa: "Promouimus," inquit, "aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam conpositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus inlacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat; inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur; adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus quem tu exilium uocas, incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix qui cum dederit inpatientiae manus, statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quo minus cum uelit abeat retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo quae nec apud aequanimos perpetua perdurat necanxios tota delectat. Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umqua
PREV.   NEXT  
|<   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147  
148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   >>   >|  



Top keywords:
felicitatis
 

igitur

 

perpetua

 
numquam
 

abesse

 

aliquid

 

fortunae

 

contingat

 

reliquiis

 

minima


exilium

 
incolentibus
 

patria

 
miserum
 
detrahunt
 

sensus

 

delicatissimus

 

cuiusque

 

cuncta

 

aduersitatis


suppetant

 

felicissimi

 

singulis

 

inexpertus

 

ignoret

 
exhorreat
 

expertus

 

insolens

 

minimis

 

coniectas


multos

 

arbitrentur

 
proximos
 

contraque

 

summam

 

prosternitur

 

quibusque

 

perexigua

 

beatitudinis

 

fortunatissimis


inpatientiae
 
petitis
 

mortales

 

positam

 

felicitatem

 
delectat
 

beatitudo

 
misera
 
aequanimos
 

necanxios