FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  
ceptis manere uoluisset, tunc enim id addendum foret ut non modo non peccaret aut peccare uellet sed ne posset quidem aut peccare aut uelle delinquere. Tertius status est post delictum in quo mors illum necessario subsecuta est et peccatum ipsum uoluntasque peccati. Quorum summitatum atque contrariorum haec loca sunt: is status qui praemium esset, si in praeceptis dei Adam manere uoluisset et is qui poenae fuit, quoniam manere noluit; in illo enim nec mors esset nec peccatum nec uoluntas ulla peccati, in hoc uero et mors et peccatum et delinquendi omnis affectio omniaque in perniciem prona nec quicquam in se opis habentia, ut post lapsum posset adsurgere. Ille uero medius status in quo praesentia quidem mortis uel peccati aberat, potestas uero utriusque constabat, inter utrumque statum est conlocatus. Ex his igitur tribus statibus Christus corporeae naturae singulas quodam modo indidit causas; nam quod mortale corpus adsumpsit ut mortem a genere humano fugaret, in eo statu ponendum est quod post Adae praeuaricationem poenaliter inflictum est. Quod uero non fuit in eo uoluntas ulla peccati, ex eo sumptum est statu qui esse potuisset, nisi uoluntatem insidiantis fraudibus applicasset. Restat igitur tertius status id est medius, ille scilicet qui eo tempore fuit, cum nec mors aderat et adesse poterat delinquendi uoluntas. In hoc igitur Adam talis fuit ut manducaret ac biberet, ut accepta digereret, ut laberetur in somnum et alia quae ei non defuerunt humana quidem sed concessa et quae nullam poenam mortis inferrent. Quae omnia habuisse Christum dubium non est; nam et manducauit et bibit et humani corporis officio functus est. Neque enim tanta indigentia in Adam fuisse credenda est ut nisi manducasset uiuere non potuisset, sed, si ex omni quidem ligno escam sumeret, semper uiuere potuisset hisque non mori; idcirco paradisi fructibus indigentiam explebat. Quam indigentiam fuisse in Christo nullus ignorat, sed potestate non necessitate; et ipsa indigentia ante resurrectionem in eo fuit, post resurrectionem uero talis exstitit ut ita illud corpus inmutaretur humanum, sicut Adae praeter praeuaricationis uinculum mutari potuisset. Quodque nos ipse dominus Iesus Christus uotis docuit optare, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra et ut adueniat eius regnum et nos liberet a malo. Haec enim omnia illa beatissima humani generis fideliter credentium inmutatio deprecatur. Haec sunt quae ad te de fidei meae credulitate scrip
PREV.   NEXT  
|<   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109  
110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   >>   >|  



Top keywords:
potuisset
 
peccati
 
uoluntas
 
quidem
 

status

 

peccatum

 

manere

 

igitur

 

indigentiam

 

humani


Christus

 

delinquendi

 

indigentia

 

fuisse

 

medius

 

resurrectionem

 

uiuere

 
mortis
 
corpus
 

peccare


posset

 

uoluisset

 
defuerunt
 

somnum

 

laberetur

 

hisque

 
semper
 

sumeret

 

manducasset

 
concessa

manducauit

 
dubium
 

functus

 

officio

 
idcirco
 

corporis

 

Christum

 

habuisse

 

nullam

 

humana


poenam

 
inferrent
 
credenda
 

praeter

 

liberet

 

regnum

 

beatissima

 

adueniat

 

docuit

 
optare