FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  
. Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas uideor exaceruasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui uidetur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostraene artes ita meruerunt? An illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis?[86] At cuius criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse uoluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret impedisse criminamur. Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui. Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae sperari reliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: 'Si ego,' inquit, 'scissem, tu nescisses.' Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer adm
PREV.   NEXT  
|<   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122  
123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   >>   >|  



Top keywords:
tutior
 
nostri
 
deferentibus
 
potest
 

igitur

 

ueritatem

 

contra

 

quibus

 

nominis

 

delatoris


mendacium

 

concessisse

 

aestimandum

 

posteros

 

latere

 

seriem

 

mandaui

 
memoriaeque
 
sapientiumque
 

iudicio


relinquo

 

occuluisse

 
quoquo
 

illius

 

optasse

 

ordinis

 
salutem
 

uocabo

 

cessauit

 
umquam

desistam

 
impediendi
 

Fatebimur

 

quidem

 
merita
 

inprudentia

 

inmutare

 

Socratico

 

decreto

 

mentiens


semper

 
decretis
 
effecerat
 

arbitror

 

dicere

 

diceretur

 

inquit

 

scissem

 

nescisses

 
fuisse