FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94  
95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   >>   >|  
m quidem in eo duplicem oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse naturam duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod uult eloquitur. Vt tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset, illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem non putat generatione sed resurrectione factam, rursus id duobus fieri arbitrabitur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum resurgeret quidem, duas fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo, quem uestita diuinitas est? Nam si ex semine
PREV.   NEXT  
|<   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94  
95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   >>   >|  



Top keywords:

naturam

 

duplicem

 

adunationem

 

Christo

 
carnem
 

personam

 

factam

 

fuisse

 

tempore

 

quidem


natura
 

adunatio

 
generationis
 
humanam
 

sententia

 

confitetur

 
naturas
 

sumptam

 
adsumente
 
corpus

semine

 

generatione

 

diuinitatis

 

confiteri

 
confiteretur
 
quoque
 

uideretur

 

Eutyches

 

Nestorius

 

substantiam


resurrectione

 
arbitrabitur
 

cessisse

 

duobus

 

rursus

 
humanitatisque
 

poterit

 

dicentis

 
adunatum
 

uirgine


perfecta

 

diuersam

 

deitatis

 
genito
 

sumeret

 

antequam

 

sumpserit

 

utrumne

 

deciderat

 

aduenerit