FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81  
82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   >>   >|  
t personae subiectam esse naturam nec praeter naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur haec inquirentibus hoc modo. Quoniam praeter naturam non potest esse persona quoniamque naturae aliae sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non posse constitui (quis enim dicat ullam albedinis uel nigredinis uel magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae. Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae sunt sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales. Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae; rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per naturam ut deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi inpassibilis gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur ut angelorum atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus personam posse dici manifestum est (nullus enim lapidis ullam dicit esse personam), neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent (neque enim ulla persona est arboris), nec uero eius quae intellectu ac ratione deseritur (nulla est enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine ratione uitam solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam, dicimus dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo, animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel species sunt; nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus lapisque ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero sunt quae de aliis minime praedicantur ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici potest, sed in singularibus tantum atque in indiuiduis; animalis enim uel generalis hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum indiuiduorum personae singulae nuncupantur. II. But the proper definition of Person is a matter of very great perplexity. For if every nature has person, the difference between nature and person is a hard knot to unravel; or if person is not taken as the equivalent of nature but is a term of less scope and range, it is diffic
PREV.   NEXT  
|<   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81  
82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   >>   >|  



Top keywords:

personam

 

persona

 
singulis
 

naturam

 

minime

 

dicimus

 

lignum

 

nature

 

person

 
uiuentium

inpassibilis

 
rationales
 
praedicantur
 
animal
 
hominis
 

omnibus

 

ratione

 

personae

 

praeter

 

substantiae


potest

 

substantiarum

 

uniuersalibus

 

inquirentibus

 

nusquam

 

composita

 

singularibus

 

tantum

 
Ciceronis
 

Platonis


singulorum

 

generalis

 

animalis

 

ceteraque

 
indiuiduis
 
huiusmodi
 

statua

 
lapisque
 
lapidibus
 

lignis


animalibus
 
hominibus
 

species

 

dicuntur

 

Particularia

 

indiuiduorum

 

Achillis

 

genera

 

Cicero

 

unravel