FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   >>   >|  
io legeretur epistola, recitatum Eutychianos ex duabus naturis Christum consistere confiteri, in duabus negare: catholicos uero utrique dicto fidem praebere, nam et ex duabus eum naturis consistere et in duabus apud uerae fidei sectatores aequaliter credi. Cuius dicti nouitate percussus harum coniunctionum quae ex duabus naturis uel in duabus consisterent differentias inquirebam, multum scilicet referre ratus nec inerti neglegentia praetereundum, quod episcopus scriptor epistolae tamquam ualde necessarium praeterire noluisset. Hic omnes apertam esse differentiam nec quicquam in eo esse caliginis inconditum confusumque strepere nec ullus in tanto tumultu qui leuiter attingeret quaestionem, nedum qui expediret inuentus est. Adsederam ego ab eo quem maxime intueri cupiebam longius atque adeo, si situm sedentium recorderis, auersus pluribusque oppositis, ne si aegerrime quidem cuperem, uultum nutumque eius aspicere poteram ex quo mihi aliqua eius darentur signa iudicii. Atqui ego quidem nihil ceteris amplius afferebam, immo uero aliquid etiam minus. Nam de re proposita aeque nihil ceteris sentiebam; minus uero quam ceteri ipse afferebam, falsae scilicet scientiae praesumptionem. Tuli aegerrime, fateor, compressusque indoctorum grege conticui metuens ne iure uiderer insanus, si sanus inter furiosos haberi contenderem. Meditabar igitur dehinc omnes animo quaestiones nec deglutiebam quod acceperam, sed frequentis consilii iteratione ruminabam. Tandem igitur patuere pulsanti animo fores et ueritas inuenta quaerenti omnes nebulas Eutychiani reclusit erroris. Vnde mihi maxime subiit admirari, quaenam haec indoctorum hominum esset audacia qui inscientiae uitium praesumptionis atque inpudentiae nube conentur obducere, cum non modo saepe id quod proponatur ignorent, uerum in huiusmodi contentionibus ne id quidem quod ipsi loquantur intellegant, quasi non deterior fiat inscientiae causa, dum tegitur. Sed ab illis ad te transeo, cui hoc quantulumcumque est examinandum prius perpendendumque transmitto. Quod si recte se habere pronuntiaueris, peto ut mei nominis hoc quoque inseras chartis; sin uero uel minuendum aliquid uel addendum uel aliqua mutatione uariandum est, id quoque postulo remitti, meis exemplaribus ita ut a te reuertitur transcribendum. Quae ubi ad calcem ducta constiterint, tum demum eius cuius soleo iudicio censenda transmittam. Sed quoniam semel res a conlocutione transfertur ad stilum, prius extremi sibique contrari
PREV.   NEXT  
|<   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75  
76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   >>   >|  



Top keywords:

duabus

 

quidem

 
naturis
 
aliquid
 
indoctorum
 

scilicet

 

afferebam

 

quoque

 

ceteris

 

inscientiae


igitur

 

aegerrime

 

aliqua

 

consistere

 

maxime

 
obducere
 

conentur

 
proponatur
 

ignorent

 
huiusmodi

audacia

 

Tandem

 
ruminabam
 

patuere

 

pulsanti

 

ueritas

 

iteratione

 

consilii

 

quaestiones

 

dehinc


deglutiebam

 
acceperam
 

frequentis

 

inuenta

 

quaerenti

 

hominum

 

contentionibus

 

praesumptionis

 

uitium

 

quaenam


admirari

 

Eutychiani

 

nebulas

 

reclusit

 

erroris

 

subiit

 
inpudentiae
 
calcem
 
constiterint
 

transcribendum