FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66  
67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   >>   >|  
ergo Christus, iacet tribus diebus ac noctibus in sepulcro, resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem mundi ipse cum patre decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei filius est, numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi, docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum atque in uniuersum mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non iam in una tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum genus naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae erat idoneum, quod eam in parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta, ut agnosceret aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum, ut natura nihil aliud nisi poenae summitteret, gratia uero, quae nullis meritis attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis tribueretur, totum quod est salutis afferret. Diffunditur ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi, instituuntur ecclesiae, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet, cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum membra sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora nostra praeter corruptionem ad regna caelestia pollicetur, ita ut qui hic bene ipso donante uixerit, esset in illa resurrectione beatissimus, qui uero male, miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis nostrae, ut credat non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora, quae mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine reparari. Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis probatur exsistere: quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum aut traditio uniuersalis aut certe propria et particularis instructio. Sed auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nihilominus tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque uel pro locorum uarietate uel prout cuique bene uisum est subsistit et regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua credimus affuturum finem mundi, omnia corruptibilia transitura, resurrecturos homines ad examen futuri iudicii, recepturos pro meritis singulos et in perpetuum atque in aeter
PREV.   NEXT  
|<   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66  
67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   >>   >|  



Top keywords:
meritis
 

poenae

 

quoque

 

mundum

 
naturae
 
corpora
 

gratia

 
doctrina
 

salutis

 

tribus


ascendit

 

caelos

 
filius
 

Christus

 
aduentus
 
mortis
 

consummationem

 

resoluerat

 
statum
 

saeculi


credat

 

resurrectura

 

animas

 
perire
 

pristinum

 
futura
 

catholica

 

diffusa

 

probatur

 

operibus


resurgit

 

beatitudine

 
reparari
 

ecclesia

 

nostrae

 

religionis

 
noctibus
 
pollicetur
 

caelestia

 

nostra


praeter

 

corruptionem

 

donante

 

uixerit

 
adesset
 

resurrectionis

 
exsistere
 

principale

 
resurrectione
 

beatissimus